Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Mart. a. MMXV

2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w32

31.03.2015 Adest extrema dies colloquiorum Lausannae habitorum, quibus Irania energia nucleari utens, ne arma atomica producat, obligetur. Sed nondum omnes difficultates amotae sunt. Disceptatores satis providenter rem felicem exitum habituram exspectant.
31.03.2015 Vir quidam oeconomiae peritus nuper in Custode diario (The Guardian) scripserat Ioannem Varoufakis simillimum esse viri, qui pistolium in suum caput dirigens aliis, ne glandem mitteret, pretium redemptionis solvendum esse crederet.
30.03.2015 Etiam in altera et terminali serie electionum regionalium in Francogallia conservativa factio Nicolao Sarkozy duce maximum numerum sententiarum et regionem reportavit, cum dextra Frons Nationali Marina Le Pen ductrice secundum locum sententiarum, sed nullam regionem assecuta est. Socialisti iacturas sententiarum et regionum acceperunt. Huius electionis effectus temptamen electionis praesidentalis anno MMXVII habendae esse ducitur.
30.03.2015 Colloquia, quae Lausannae de nucleari programmate Iraniae inter ex hac parte Iraniam, ex altera quinque civitates, qui consilio securitatis Unitarum Nationum assidue intersunt, et Germaniam habentur, in phasin decretoriam venerunt. Etiam Francogalliae, Sinarum, Russiae repraesentantes adsunt. Extrema dies colloquiorum dies Mercurii erit.
30.03.2015 Duces Foederis Arabici Sharm el-Sheikh in Aegyptum convenientes, ut communes Arabicas copias compararent, constituerunt. Quod consultum pendet e rebellione a Houthis in Iemenia facta atque e terribili eventu, quem Islamicus Status in Syria et Iraquia et in Magrebia habet.
29.03.2015 Pristina brevis amatrix Andreae Lubitz, eius viri, cui congubernatori mors CL epibatarum praestanda est, eum aegritudine et perturbatione animi usum esse diurnarios edocuit. Eum olim dixisse meminit: "Aliquando faciam, quod totum systema mutet. Omnes tum nomen meum scient neque iam obliviscentur." Sibi eum aeroplanum demisisse esse persuasum, cum se propter malam valetudinem numquam magistrum aeroplanorum longinqua spatia volantium futurum esse sibi conscius factus esset.
28.03.2015 Tres cosmonautae a cosmodromo Baikonurensi in Kazachstania sito ad internationalem stationem spatialem (ISS) avolantes aeronavem iam cum statione copulaverunt. Ex quibus duo (Americanus Scottus Kelly et Russus Michaelis Kornienko) unum annum ibi versabuntur, qui huius stationis cumulus erit; tertius (Gennadius Padalka) solitos sex menses ibi morabitur.
28.03.2015 Americana Amanda Knox et Italus Raphael Sollecito, qui in Italia de nece Britannicae studentis Meredith Kercher anno MMVII facta compluriens in ius vocati erant, nunc a summo iudicio sententia terminali crimine absoluti sunt. Amanda Knox se sibi vitam redditam esse gaudere dixit.
27.03.2015 Ictus aerii, quos Arabia Saudiana Sanae, Iemenitico capiti, imposuit, magna damna effecerunt. Multi homines quoque perisse dicuntur. Saudiani se prohibere velle dicunt, ne arma gravia, missilia ballistica, aeroplana militaria in manus militiae rebellionem facientis inciderent. Irani actiones militares Saudianorum condemnant. Quod Irani et Saudiani, qui ob causas ad religionem moresque populorum attinentes praepotentiam harum regionem invicem aemulantur, hic primum militariter inter se obvii sunt, animum sollicitum vix permulcere potest, praesertim cum in Iemenia et Al-Kaida et Islamicus Status non desunt.
27.03.2015 Neo-Eboraci, in meridiana Manhatae regione, cum duo aedificia displosione gasali corruentia inflammata sunt, non pauciores quam undeviginti homines vulnerabantur, sed nemo adhuc desideratur. Plus ducenti siphonarii, ut incendium restinguerent, enixe navabant operam.
27.03.2015 Ei, qui nudius tertius mortem CL victimarum, quas calamitas aeria in Alpibus facta abripuit, dolens omnem suarum lacrimarum vim iam profudit, nunc nihil est reliqui, quo irae ardorem restingueret, nisi dolor concretus, cum congubernatorem aeroplani ipsum consulto et consilio suicidali aeroplani praecipitandi auctorem fuisse resciscat. Facile intellegitur et istum hominem humana tragoedia impulsum egisse et misericordiam ei habendam esse; sed cur tandem CIL homines, qui omnes pervivere vellent, secum ad inferos rapere debebat? De eius motu nihil adhuc notuit.
26.03.2015 Americani, qui adhuc Tagriti recuperationem ab Iranis ordinatam non participaverant, postquam conamina pedestria haeserunt, rogatu arcessituque Iraquiani primarii Haider al-Abadi certos ictus aerios perficere coeperunt.
26.03.2015 Foederatae civitates Americae Ucrainis CCXXX vehicula militaria tradere in animo habent. Pars Cioviae iam tradita est. Praeterea Americani se magnas pecunias accomodaturos promiserunt. Praeses Poroshenko ipse unum ex novis autocinetis expertus est. Quae quin omnia Russis invitis fiat, dubium non esse potest.
26.03.2015 Abdrabbuh Mansour Hadi, Iemeniae praeses, quod Houthi-rebelles Adeno urbi, ubi Hadi versatur, appropinquantes iam aeriportum internationalem, qui LX chiliometra ab Adeno urbe abest, occupaverunt et ubique in circuitu ictus ignivomi audiuntur, fuga salutem petivisse dicitur. Praesidis fautores autem eum adhc in urbe remanere dicunt. Interea Arabes Saudiani contentiones siiticorum Houthorum, qui ab Iranis adiuvantur, ne etiam Adenum lapsaret, ictibus aeriis interpellare conantur. Se legitimum Hadi praesidis regimen defensuros dixerunt. Ista ne belli similia fiant!
25.03.2015 Angelina Jolie, illa Americana artifex scaenica undequadraginta annorum, duobus annis postquam timore canceris permota papillas amputari iussit, nunc eadem de causa ovaria quoque et oviductus resecari iussit. Ei maritoque Brad Pitt sex liberi sunt, ex quibus tres sunt naturales germanique, tres adoptivi.
25.03.2015 Baracus Obama relationem, qua cum primario Netanyahu uteretur, negotialem esse nuncupavit: illum suam civitatem, quemadmodum sibi optimum esse videretur, repraesentare, eodemque modo se ipsum agere; se non cum Netanyahu manibus invicem apprehensis "kumbaya" (domine, huc veni!) canere.
25.03.2015 Abdrabbuh Mansour Hadi, Iemeniticus praeses, qui Sana, ex urbe capitali, depulsus Adenum, in urbem, quam ipse caput transitorium fecerat, se recepit, organizationem Nationum Unitarum appellavit, ut contra Houthorum rebelles ad meridiem progredientes actionem militarem earum nationum, quae vellent, moliretur.
25.03.2015 Aeroplanum epibaticum, quod ad Germanicae societatem Germanwings pertinet, heri Barcinone Dusseldorpium volans de causa nondum nota in Francogallicis Alpibus ad scopulos collisum frangebatur. Omnes CL epibatae, inter quos XVI discipuli Halteriani, mortem occubuerunt.
24.03.2015 In Sudaniae Khartumensi capite inter Aegyptum et Aethiopiam et Sudaniam, quomodo aquis Nili utendum esset, principialiter convenit. Nunc vallestris milliennaria, quae dicitur, obiex constituta aedificari potest.
24.03.2015 Britannici experti rebus in Crimaea atque in Ucraina gestis moniti Britanniae copias non satis paratas esse ad impetum Russicum, qui cogitari posset, propulsandum constituerunt. Postremum Russicus legatus statalis Danos, si missilium Natonis propugnaculum participarent, in Jyllands Posten diurnis aperte monuerat, ne eorum naves scopi Russicorum missilium atomicorum fierent.
24.03.2015 In Kuvaito, quod Riad Yassin, dux politicae oppositionis ob maiestatis crimen incarceratus est, quingenti circiter asseclae in caput ante parlamentum convenientes, ut politici captivi liberarentur et plus democratiae concederetur, reclamitabant. Custodes publici protestationem fustibus dissipaverunt.
24.03.2015 In Iemenia, postquam siitici Houthorum rebelles etiam urbem Taiz in suam dicionem redigerunt, Riad Yassin, Iemeniticus administer ab rebus exteris, sex civitates Arabicas ad sinum Persicum sitas intercedere iussit, ne Houthos longius in partes meridianas progredi sinerent.
24.03.2015 Nicolaus Sarkozy, praefectus civilis et conservativae factionis UMP et pristinus praeses Francogalliae, qui ex inopinato electiones regionales vicit, se coalitionem cum Fronte Nationali, quae secundum locum assecuta erat, non facturum esse in medium protulit.
24.03.2015 Republicanus Texianus senator Eduardus Cruz, qui est inter acerrimos praesidis Obama reprehensores, primus se praesidentatum Foederatarum Civitatum Americae petiturum esse annuntiavit.
24.03.2015 Primarius Tsipras et cancellaria Merkel Berolini convenientes controversias politicas minime componentes attamen tensiones et aegrimonias relaxare conabantur.
23.03.2015 In Thuringia Bodo Ramelov, administrorum princeps, qui partis Sinistrae est, omnes fere delatores clam insertos (V-Leute) e munere summae rei publicae custodiae removere intendit. Nonnulli ceterarum civitatum foederatarum administri rerum internarum, qui imprimis Unionis Christianae sunt atque istis condicionibus tutelam rei publicae praestari non iam posse credunt, cooperationem munerum in periculum adductam vident.
23.03.2015 Germanicus itinerator in Aegypto a pristi petitus et gravibus vulneribus confectus mortem occubuit. Iste impetus primus fuit ex anno MMX in mari erythraeo.
23.03.2015 Paucis diebus post insidias Tuni perpetratas custodes publici etiam in Maroco magna copia armorum prope urbem Agadir inventa cellam terroristicam Islamici Status dissolverunt. Cuius militantes gihadistae homines politicos, militares, civiles interficere praeparavisse putantur. Islamistas suas cogitationes et cupidines novissime magis magisque in Africam boreoccidentem intendere vix repudiari potest.
23.03.2015 Alexis Tsipras, Graecus primarius, hodie, die Lunae, Berolini colloquia cum cancellaria Merkel habebit. Quae iam Veneris die sine reformationibus pecunias nullas solutum iri dixerat. Solis die etiam Hispanicus administer ab oeconomia, Ludovicus de Guindos, ut Graeci promissas reformationes probabili modo explerent, postulaverat.
22.03.2015 Secta, quae se "Islamici Status computatrorum invasorum legio" nominat, tabellam nominum et inscriptionum centum circiter hominum Americanorum, qui militiae adessent et hostiliter in chaliphatum egissent, publicavit, quos suos asseclas occidere iubent. Quamquam auctoritas tabellae nondum constat, magistratus eos, qui enumerantur, ut sibi praecaverent, monuerunt.
22.03.2015 Americani iam mense Februario sedem legatoriam in urbe Sanaa sitam concluserant. Nunc propter ambiguas condiciones etiam suam basin aeriam prope urbem al-Houta relinquunt. Quam urbem die Veneris militantes gregis al-Kaida ad breve tempus occupaverant. In Iemenia in praesentia et al-Kaida et Islamicus Status et Houthi-rebelles de summa potestate pugnant.
22.03.2015 Irania et sex civitates mundanae de Iraniae nucleari programmate disceptantes propius conventionem venerunt. Praeses Hasan Ruhani nullam esse difficultatem dixisse nuntiatur, quae expediri non posset. Etiam Americanus secretarius statalis Ioannes Kerry de substantiali progressu loquitur. Philippus Hammond autem, Britannicus secretarius statalis a rebus externis: "Malam", inquit, "pactionem, quae nostras rubras lineas non attingat, non conficiemus."
21.03.2015 Seuli, in Coreae Meridianae capite, hodierno die Saturni repraesentantes quidam trium Asiaticarum civitatum, Sinarum scilicet, Iaponiae Coreaeque Meridianae, convenient, ut controversias politicas, quae partim e bello mundano secundo natae sunt, praecipueque territoriales simultates, disceptent.
21.03.2015 Milites Nigeriani et Tschadenses, qui oppidum Damasak, quod in septentrionali-occidentali Nigeria prope fines Nigritanos situm est, a rebellibus gregis Boko Haram recuperaverunt. Ibi invenerunt sepulcrum septuaginta mortuis commune. Nonnulli mortuorum foede lacerati erant.
21.03.2015 Insidiatores suicidales Sanaae, in Iemeniae capite, in duas meschitas invadentes non minus centum ducentos septem homines necaverunt, multosque alios vulneraverunt. Utraque meschita plerumque a Siitis visitatur. Islamicus Status (IS) suos militantes insidias machinatos esse confitetur. Aemulans organizatio Al-Kaida non multo post insidias in suae potestatis regione perpetratas condemnavit. Iemenia civitas ex annis tumultuosa est. Id temporis siiticorum Houthorum rebelles novem ex XXI provinciis obtinent.
20.03.2015 Postquam Graeci Athenis mane expertos Europaearum institutionum, qui nunc dicuntur, foras abire iusserunt, vesperi Bruxellis septem maximi momenti disceptatores Europaei cum Graeco primario Alexi Tsipras de recentibus pensionibus servatricibus solvendis consultabant. Graeci se novam tabellam earum reformationum, quas perficere cogitarent, intra dies proxime sequentes conscriptam Bruxellas submissuros promiserunt. Praeterea ad sanctiones politicas Russiae propter Ucrainam impositas ad finem huius anni minimum perferendas disceptatores consenserunt: ridicularius, qui has duas res inter se conectat. Si re vera mundus, ut cancellaria Merkel dixit, in Europam spectat, quomodo cum rebus publicis vacillantibus agat, fieri non poterit, quin mundus caput quasset mirabundus.
20.03.2015 Nigerianus praeses Goodluck Jonathan suas copias eas regiones, quae sub dicione tromocratici gregis Boko Haram sunt, cis unum mensem recuperaturas esse sperat. Atqui se etiam antea istius gregis vim militarem leviore momento aestimasse concedit.
20.03.2015 Beniaminus Netanyahu aliter atque ante electiones, nunc se causam duarum rerum publicarum defensurum esse affirmavit. Utrum ante electiones electores fefellerit aut post electiones politicos peregrinos piaculare velit, sibi quisque secreto pensitet. Americanus enim praeses morosus et per suum secretatium statalem victoriam electoriam gratulatus erat.
20.03.2015 Novem homines interea in Tunesia prehensi sunt, quod caedi in Museo Nationali perpetratae aut ipsi interfuisse aut alio modo affines fuisse arguuntur. Inter viginti tres homines, qui occidione occubuerant, viginti erant peregrini. Islamicus Status se istius facinoris auctorem fuisse significavit.
19.03.2015 Beniaminus Netanyahu rem publicam Palaestinensem se primario non conditum iri dicens electiones fortasse vicit, sed nonnullos sociorum sollicitavit, quos suas relationes cum Israelia reculturos esse vix repudiari potest.
19.03.2015 Francofurti, in illa urbe ad Moenum sita, ubi novum aedificium Europaeae Argentariae Centralis inauguratum est, sub vesperum circiter XVII milia hominum magnam partem civiliter huic instituto et omnino capitalismo reclamitabant. Antea urbs eruptionem violentiae a colluvione perditorum et violatorum hominum factam vidit, quae cum custodibus publicis tum ipsis reclamatoribus necopinantibus accidit. Plus ducenti homines violati partim in valetudinaria delati sunt.
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant.
18.03.2015 Etiam Petrus Moscovici, Europaeae Unionis commissarius ab oeconomia et monetis, qui adhuc clementissimo animo in Graecum regimen fuerat, nunc, ut Graecia ex Euronis zona exeat, fieri posse, quamvis gravis sit clades toti zonae illata, non iam infitiatur.
18.03.2015 Syriaca militia se aeroplanum automatarium Americanorum prope urbem Latakiam decussisse annuntiat. Americani ipsi aeroplanum sibi e custodia et gubernatione ablatum esse dicunt.
18.03.2015 Forenses investigatores se ossa scriptoris Michaelis de Cervantes quadringentis annis post quam pauperatus veteranus et vulneratus Matriti mortuus est, una cum ossibus matris aliorumque repperisse dicunt. Opus eius romanicum maximae gravitatis inscribitur Dominus Quixotus a Manica
18.03.2015 Uter electiones in Israelia vicisset, Beniaminus Netanyahu an Yitzak Herzog, diu fuit anceps. Utraque factio, et Likud et Zionistica Unio, XXVII sedes parlamenti CXX sedum assecuta esse diu dicebatur. Hodierno die Mercurii diribitio veterem primarium recentem protulit. Netanyahu et Likud XXIX, Herzog et Unio Zionistica XXIV sedes in se contraxerunt.
17.03.2015 Gubernatio Foederatarum Civitatum receptui canens se politicis rationibus, quae ad Syriam pertinerent, mutatis directa colloquia cum praeside Assad consectari negavit. Dicta secretarii statalis Ioannis Kerry non recte intellecta esse.
17.03.2015 Masrour Barzani, Curdicus rerum secretarum administrator et filius Masoud Barzani, Curdicae regionis Iraquianae praesidis, fieri posse monuit, ut siitica militia Iraquis ab Iranis submissa maius periculum fieret, quam sunnitica militia Islamicus Status (IS) esset. Quod regimen Bagdatense siiticis quidem militiis pecunias solveret, auxiliaria autem Curdis debita cohiberet, querebatur.
17.03.2015 Inter VII horam antemeridianam et decimam postmeridianam Israeliani hodie comitia habentes recens regimen eligent. Beniaminus Netanyahu de victoria minime securus esse potest, cum etiam mediosinistris eius adversariis Yitzak Herzog et Tzipi Livni, qui cum Palastinensium regimine magis cooperandum esse ducunt, aliquid spei affulget.
17.03.2015 Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, septimana subsequente in Germaniam proficiscens cancellariam Merkel conveniet. Non desunt turbae, quibus moderandum sit. Interea administer Schäuble exacerbatis verbis totam fiduciam iam deperditam esse dixit; gubernationem Graecam non modo pacta frangere, sed etiam civibus suis verum non dicere; neminem sibi adhuc explicare potuisse, qua ratione Graeci per suas pecuniarias angustias penetrare vellent.
16.03.2015 Turki al-Faisal, Saudianus quidam princeps et pristinus rerum secretarum administrator, monuit, ne omnes suae regionis civitates, quaecumque de nucleari programmate in colloquiis sex potestatum mundanarum cum Irania habitis convenisset, eadem vellent.
16.03.2015 Ioannes Varoufakis heri vesperi occasione est usus, ut emissioni televisificae, quam Guntherus Jauch moderabatur, insertus scaenae Germanicae explanaret, quid de Graecia in aere alieno vacillante cogitaret. Interrogatio captiosa, num Varoufakis Zagrabiae anno MMXIII Germaniae digitum impudicum ostentaverit, pauca vel nihil ad rem attulisse videtur.
16.03.2015 Augustae in Treveris prope praecipuam stationem ferriviariam exustum corpus puellae sedecim annorum inventum est. In praesentia custodes publici cives, qui accolunt sive praeterierunt, interrogant.
16.03.2015 Vladimirus Putin controversias et simultates superioris anni, cum Crimaeam paeninsulam annexuit, respiciens se ad arma nuclearia expedienda paratum fuisse in emissione televisifica denuntiavit. Utinam ne pacem in discrimen committeret!
16.03.2015 Res publica octoginta insularum, Vanuatu appellata, turbine orbiculato (Pam nomine) graviter afflictata necessitatem proclamavit atque auxilium internationalis communitatis imploravit. Adhuc Australia cibaria, tentoria, medicamenta apportavit, Neo-Zelandia serras catenarias, generatores electrificos, aquas potabiles subvexit.
15.03.2015 Fabula politica (extrema pars adhuc deest, ut nondum constet, utrum comoedia an tragoedia agatur):
Prologus:
Wolgangus Schäuble (die Iovis vesperi): "Quoniam, quid accidat, ad tempus a nullo nisi a Graecis decerni potest neque nos pro certo scimus, quid viri in Graecia responsiabiles facturi sint, nemo Graeciam omnibus invitis fortuna adversa zonam Euronis deserturam esse excludere potest."
Actus I:
Varoufakis (Comi versans interrogatus): "Wolfgango Schäuble ex hoc amoenissimo loco respondere nolim."
Panos Kammenos: "Sunt, qui nos ad amussim ex Euronis zona extrudere velint." - "Istud est bellum psychologicum, et Schäuble relationes inter nostras res publicas veneno imbuit." - "Nos Graeci non ignoramus Schäuble olim ab suae partis administratione repulsum esse, quod corruptione implicatus erat." - "Si nostra civitas ex zona Euronis expellitur, omnia pacta erunt irrita, neque iam obligati erimus, ut fugitivos in terram, quo primo advenerint, recipiamus." - "Si Graecia displodetur, deinceps Hispania, tum Italia, denique Germania. Deverticulum nobis intra Euronem inveniendum est."
Actus II:
Martinus Schulz: "Coalitionem factionis sinistrae cum istis dextropopulistis vitiosam puto." - "Elephantus ille inter catillos et potoria saeviens comparatus cum illo Kammenos mihi subtilis diplomates videtur."
Actus III:
Tsipras: "Nos nostram partem exsequemur sociosque nostros suam partem contributuros esse exspectamus."
Actus IV:
Jeroen Dijsselbloem: "Hic est magna vis verborum, quae nihil conducit."
Petrus Moscovici: "Grexitus, qui dicitur, catastrophae persimilis sit: Si una tantummodo res publica hanc unionem relinquet, mercatus actutum quaerent, quae terra proxima secutura sit, quod initium exitii esse possit."
Actus V:
Varoufakis: "Parati sumus ad effectum nonnullarum promissionum, quas comitiis habendis fecimus, differendum, ut socii nostri nobis confidere possint."
Epilogus:
Marcellus Fratscher: "Athenae instrumentum ignem eructans in manibus tenentes in repositorio pulveris pyrii sedent."
14.03.2015 Foederale iudicium constitutionale in publicis scholis magistras capite ricinio velato pueros puellasque doctrina imbuere non vetitas esse iudicavit, nisi paci scholari periculum reale impenderet.
14.03.2015 Militiae Iraquianae dux quidam copias Siiticas, quamquam IS-militantes etiamnunc LXX percentas mediae Tagriti urbis tenerent, totam urbem intra septimanam recuperaturas esse auguravit, etiam si ostiatim pugnandum esset.
14.03.2015 Ioannes McCain, ille Americanus politicus popularis et senator, vehementer in Germaniae sociodemocraticum administrum ab externis, Gualterium Steinmeier, invectus est, cui humilitatem adversus Vladimirum Putin obicit eumque dignum non esse, cui credatur. Quam infestationem etiam politici christianae democratiae repudiant. Iam paucis diebus ante populares Americani litteris ad regimen Iranicum datis in quorundam offensionem incurrerant.
14.03.2015 Primum in historia medicinali medicis in Africa Meridiana successit, ut iuveni XXI annorum penem alienum transplantaverunt, qui suum membrum, cum perperam circumcisus esset, amiserat. Penis recens omnibus suis muneribus fungi dicitur.
13.03.2015 Islamicus Status (IS) fidem a militanti grege Nigeriano Boko Haram nuper iureiurando adiuratam accepit. Locutor quidam chaliphatum nunc etiam Africam Occidentalem complecti nuncupavit.
13.03.2015 Post cancellariam Merkel etiam primarius Cameron se die IX mense Maio memoralia profligati secundi belli mundani Moscoviae celebrata non participaturum esse significavit.
13.03.2015 Islandiae dextrorsus vergens regimen rogationem, ut Islandia in Unionem Europaeam reciperetur, oppositione politica invita ad plenum renuntiavit. Regimen sinistrorsus vergens anno MCMIX, cum naufragium fortunarum impenderet, dextra parte iam tum abnuente eiusmodi rogationem tulerat. Nunc, postquam colloquia adiuncticia iam ex anno MMXIII intermissa sunt, ministerium ab externis rebus Islandos suis rebus melius extra Unionem consulturos esse paucis absolvit.
13.03.2015 Israeliani, ne tromocratici IS-militantes a paeninsula Sinai suam terram missilibus aggrediantur, timent. Similes quidem minas gihadistae in interreti iecerunt. Quae mense Aprili fieri posse, cum permulti Israeliani in meridionalibus regionibus versabuntur, non improbabiliter putatur.
12.03.2015 Circiter quindecim latrones personati graviter armati pugnandiue periti in Fracogallia in strata autocinetica prope stationem vectigalem duo vehicula loricata et gemmis onusta occupantes opulentam praedam abstulerunt. Adhuc nullum perpetratorum vestigium!
12.03.2015 Relationes diplomaticae inter Suetiam et Saudianam Arabiam exasperantur. Primum Margarita Wallström, Suetica administra a rebus externis, conventum Ligae Arabicae in urbe Cairo participans se prohibitam esse coniectavit, ne orationem ad iura hominum pertinentem haberet. Postquam Suetia se pactum de armis suppeditandis non producturam esse annuntiavit, Saudianus rex Salman suum legatum statalem ex Suetia revocavit.
12.03.2015 Regimen Graecum se Germanicas possessiones in Graecia sitas in publicum redacturum esse minabatur, nisi Germania damna, quae nazistae per secundum bellum mundanum Graeciae intulissent, pensionibus compensaret.
12.03.2015 Martinus Dempsey, Americanus dux exercitus summus, in senatu Vasingtoniensi non dubitari posse dixit, quin copiae Iraquianae IS-militantes ex urbe Tagrito expellerent, postquam duas urbis partes iam expunassent.
12.03.2015 Andreas Babushkin, qui societatis Russici humanorum iurum concilii est, die Martis Tsetsenum Zaur Dadayev in carcere adiit, ubi, postquam se Boris Nemtsov caedi affinem fuisse confessus est, in custodia continetur. Quod captivum vulneratum esse vidit, confessionem tormenis expressam esse suspicatur.
11.03.2015 Russi exercitationes militares, quas Nato in Balticis terris et in Ponto Euxino peragit, reprehendunt. Etiam Norvegia ex longo tempore ursus prope fines Russicos suas copias exercet. Lavrov etiam Unionem Europaeam castigat, quae, quasi nihil ex Minscinis indutiis factum sit, simulet. Quid autem re vera factum sit, in incerto manet: Repraesentantes enim Organizationis ab Securitate et Cooperatione in Europa (OSZE)arma gravia in Orientali Ucraina reducta esse, quod et Poroshenko et Lavrov affirmant, confirmare nolunt. Eodem tempore Russia pactionem (KSE) renuntiat, qua arma ordinaria in Europa custodia contineri coepta erant.
11.03.2015 Parlamentarii Graeci Germaniam circiter CCC miliarda Euronum ad damna secundo bello mundano accepta compensanda flagitare in animos inducunt.
11.03.2015 Legislatores Americanae Civitatis Utae supplicium transverberando sumendum esse cogitant, siquidem venenosa mediciamina in promptu non sint aut pluribus horis ad mortem exsequendam opus sit.
10.03.2015 Cancellaria Angela Merkel primum ex septem annis in Iaponiam se contulit, ut conventum septem civitatum, quae societatis G7 sunt, praepararet, qui conventus ad annum Berolini exhibebitur. Cancellaria cum primario Shinzo Abe fieri non posse consensit, ut Vladimirus Putin, qui anno ante proper Crimaeae annexionem exclusus erat, invitaretur. Uterque politicus consilium, ut zona liberae mercium commutationis institueretur, provehendum esse censuit. Sed ut Iaponia quoque ab energia nucleari desisteret, cancellaria collocutori suo non persuasit.
10.03.2015 Ad exercitationes nonaginta dierum cum Natone exhibendas Foederatae Civitates Americae tria milia militum et centum phractocineta et DCCL vehicula militaria in Balticum transtulerunt. Magna armorum pars non iam reducetur, sed, dum necesse erit, ibi manebit.
10.03.2015 Ucrainae praeses Petro Poroshenko et rebelles prorussicos et regimen Cioviense gravia arma maximam partem reduxisse atque indutias Minscinas adhuc servari confirmavit.
10.03.2015 Bruxellis inter Varufacis atque eius Europaeos collegas convenit, expertos Troicae Athenas esse reversuros. Legatis in suspicionem venit, ne Graecos quidem ipsos scire, quae esset ratio acceptorum et expensorum publicorum. Petrus Kazimir, Slovacus administer, quod litteris a Varoufakis scriptis computationes desint, se praeter stilum nihil aliud iudicare posse dixit.
10.03.2015 Panos Kammenos, Graecorum administer a defensione, qui dextropopulisticae partis est, minatur, si Europaei Graecis ictum dedissent, aliquot decem milia migrantium syngraphis instructos Berolinum missum iri. Quibus si quidam IS-militantes subessent, Europam sua ipsius opera in angustias adductum iri.
09.03.2015 Europaea argentaria centralis hodierno die Lunae versuras statales ab argentariis negotiantibus coemere incipit. Qua re multis probantibus nonnullis renuentibus constituta Marius Draghi, argentariae centralis praefectus, pretium Euronis minuere, oeconomiam impellere, deflationem prohibere in animo habet. Reprehensores, ne pretia domiciliorum et bursarii valores bullescentia nimis inflentur, timent.
09.03.2015 Ioannes-Claudius Juncker, praefectus Commissionis Europaeae communem Europaem dispensationem oeconomicam et communem Europaeum exercitum instituenda esse animo proponit. Quae quam difficulter perfectu esset, se scire dixit; nam pacta esse mutanda singulisque civitatibus singulis summae potestatis iuribus carendum.
09.03.2015 Ioannes Varoufakis, nisi proposita Graecorum ad tabulas novas spectantia ab reliquis Europaeis administris hodie Bruxellis deliberantibus comprobarentur, referendum quoddam minatur aut nova comitia. Disiunctim repraesentantes Europae argentariae, quae restitutionem in Orienti Europa provehit, Athenas convenerunt, ut de creditis non regimini, sed societatibus inferioris aut medii gradus dandis agerent. Quod minus iucundum sit: Athenis sedes gubernantis partis Syrizae ab aliquot anarchistis occupata est. Qui postulant, ut summae securitatis carceres destruantur.
09.03.2015 Sigmario Gabriel, Germaniae administro rei oeconomicae, in Arabia Saudiana versanti a rege Salman bin Abdul-Aziz al-Saud audientia data est. Gabriel variis dictis sententiis colloquia bene processisse dixit. Etiamsi utraque pars in sua quidem sententia perstaret, alter alterius existimationes agnoscere et respicere.
09.03.2015 Zaur Dadayev, unus ex quinque Tsetsenis, qui Moscoviae prehensi Boris Nemtsov interfecisse suspiciuntur, se sceleri affinem fuisse confessus est.
08.03.2015 Abubakar Shekau, dux Nigerianorum rebellium, qui Boko Haram appellantur, Abu Bakr al-Baghdadi, duci Islamici Status, chaliphae Ibrahim, fidem aeternam spopondit. Adhuc gregem Boko Haram artius cum grege tromocratico Alcaeda coniunctum esse putabatur.
08.03.2015 Regimen Columbianum et rebellium organizatio Farc cooperari convenerunt, ut in regionibus, ubi ex anno MCMLX pugnatum est, globi displosivi a militibus et rebellibus lateribus invicem datis purgarentur. Columbia ea terra in orbe habetur, in qua maximus globorum numerus dispersus est.
08.03.2015 Graeciae inopia argentaria tanta est, ut Graecus administer a rebus nummariis iam Lunae die cum collegis Europaeis agere contendit, ut pecuniae auxiliares prius solvantur. Idem in litteris ad Jeroen Dijsselbloem, praesidem gregis Euronis, datis novas rationes proposuit, quibus reditus fiscales augerentur. Tsipras vetitas operationes nummarias minans, ut recentes pecunias in foro recipiat, Marium Draghi, Europaeae argentariae centralis praefectum provocat. Tsipras: "Argentaria centralis", inquit, "etiamnunc laqueum tenet, qui collo nostro circumdatus est."
08.03.2015 Praefectus Russici Foederalis Securitatis Officii duo virios prehensos esse annuntiat, qui ex Caucaso oriundi Moscoviae Boris Nemtsov interfecisse suspiciuntur. Non pauci sunt, qui necem machinatorum occultorum mandatu esse factum opinentur, qui nunc exquirendi sint.
07.03.2015 In America Meridiana quaedam civitates, quae Venetiolae confines et Unionis Meridionalis Americae Nationum (Unasur) sunt, se ad Venetiolam sublevandam paratas esse declaraverunt. Qua in terra, cum multae et necessariae res in tabernis non iam emi possint, ne cives spe frustrati tumultuarie agant aut novis rebus studeant, timendum est.
07.03.2015 Eduardus Snowden, ille Americanorum susurro, qui nunc Moscoviae degit, se in Helvetia iure asyli frui amare aperuit. Se munus intelligentiae sequentem Genavae operatum esse atque libenter huius urbis reminisci.
07.03.2015 IS-militantes systematice simulacra aliaque archaeologica monumenta, quae falsa eidola nominant, concidere pergunt. Heri in urbe Nimrud saeviebant, quae urbs XIII saeculo a. Chr. n. ab Assyris condita multa testimonia proferebat. Interea copiae Iraquianae urbem al-Baghdadi ab IS-militantibus obsessam, quae octo chiliometra a basi quadam Americanorum abest, recuperaverunt.
07.03.2015 Guntherus Oettinger, Bruxellensis commissarius ab rebus digitalibus, Iovis die vesperi Wolfgangum Schaeuble, Germaniae administrum a rebus nummariis, laudavit, quod se cum Ioanne Varoufakis et Alexi Tsipras disceptantem ab istis duobus histrionibus publicis deleniri passus non esset.
06.03.2015 Novum regimen Graecum iam mense Frebruario salaria nonnullorum magistrorum non iam expendere potuerat. Alexis Tsipras primarius diem sermonis conferendi ab Ioanne-Claudio Juncker petivit, qui quidem eiusmodi colloquio ilico non vacat.
06.03.2015 Palaestinensis Liberationis Organizatio (PLO) Israelis cooperationem, quae ex pacto anno MCMXCIII Asloae facto dependentem ad securitatem pertinet, renuntiandam esse decrevit.
06.03.2015 In Foederatis Civitatibus Americae et Republicani quidam et populares Baracum Obama praesidem, ut arma Ucrainis suppeditaret, compellebant. Ioannes Boehner, locutor repraesentativorum, in litteris praesidi datis, quae Russi in Ucraina Orientali gererent, absurdam iuris internationalis violationem nominavit. Indutias Minscii nuper factas nihil effecisse, nisi ut rebelles praemunivissent, quae antea lucri fecissent.
06.03.2015 Recuperatio Tagriti, quam triginta milia Iraquianorum militum ex quattuor diebus perficere conantur, propter bombas et materias displosivas utrimque itineris abditas adhaesit. Aliquot milia fugitivorum urbe relicta auxilio alieno indigent.
06.03.2015 Pristina uxor Alberti Nisman, Argentini cognitoris, qui d. 18 m. Ian. domi mortuus inventus erat, investigatione libere et solute exhibita suum maritum neque calamitate neque suicidio vitam amisisse, sed interfectum esse demonstrari edocuit.
05.03.2015 Marcus Lippert, qui legatus statalis Americanorum in Corea Meridionali munere fungitur, in centro culturali orationem habens a violatore LV annorum politicis de causis cultro tonsorio petitus et in facie laesus est. Perpetrator, qui iam quinque annis ante legatum Japonicum lapide aggrediebatur, prehensus est. Praeses Baracus Obama Marcum Lippert, qui valetudinarium brevi relinquere potuit, telefonice mox sanescere iussit.
05.03.2015 Garri Kasparov ad Americanum senatum orans Vladimirum Putin cancerem et pestem nominavit, quocum colloquia fieri non possent; immo canceris modo esse resecandum. Occidenti eum et eos paucos, qui eius potestatem fulcirent, ab internationali communitate seiungere pergendum esse. Sed etiam occidentales civitates provocanter castigavit.
05.03.2015 Dzhokhar Tsarnaev, viginti unum annos natus, qui mense Aprili anni MMXIII cum fratre in cursum Marathonium Bostoniensem insidias maxime mortiferas ex mense Septembri anni MMXI pertpetraverat, quibus tres homines occisi, alii ducenti sexaginta vulnerati erant, ex hesterno die causam dicere debet. Reus se facinoris participem fuisse confitetur, sed a fratre compulsum.
05.03.2015 In Ucraina orientali in ea regione, quae a rebellibus obtinetur, in carbonis fodina displosio gasalis accidit, qua triginta fossores minimum perierunt, maiorque numerus inclusus est. Iam octo annis ante in eadem fodina centum et unus fossores perierant.
04.03.2015 Iam alterum diem magistri functionarii in Germania oera intermiserunt, ut eandem mercedem reciperent quam magistri togati.
04.03.2015 Praeses Baracus Obama vix aut omnino non de assensu, quem legati congressus Americani orationi Beniamini Netanyahu plaudebant, laetatus est; immo prorsus quasi colapho percussus esse sibi videri debebat. At Israeliae primarius vix vixque relationes cum Americano regimine in melius mutavit, quamvis eas in angustiis esse verbis vehementer repudiaret. Orationis caput erat pactionem, quam Americani cum Iranis facere vellent non prohibituram esse, quominus pyrobolum atomicum construerent, sed, ut contrarium fieret, effecturam. Nullum maius periculum mundo impendere quam nuptias militantium Islamitarum cum pyrobolo atomico factas. Obama castigationi huius orationis dicacule et mordaciter renitebatur.
03.03.2015 Novum Graecorum regimen, cui Alexis Tsipras primarius praesidet, quae ante electionem pollicitum est, ad effectum perducere incohavit: Legem tulit, quomodo maximam paupertatem mitigare et "decursum in socialem catastropham" sufflaminare vellet: pauperrimis tesseras alimentarias dispertiendas, subsidia, ut conductores mercedes solvere possent, ferenda, vim electricam ab omni sumptu vacuam suppeditandam. De nova umbella servatrici roganda parlamentarii secum dissentiunt.
03.03.2015 Beniaminus Netanyahu sermone die Martis ad Americanum congressum habendo, ne inter Iraniam et Unitas Americanorum civitates de nucleari programmate conveniat, prohibere conabitur. In antecessum se in congressu orantem Baracum Obama praesidem non despecturum esse testificatus est. Sunt, qui putent, Netanyahu hac oratione nihil intendere, nisi ut electiones in Israelia imminentes vincat.
03.03.2015 Ditissimus in mundo vir secundum ephemeridem Forbes decimum sextum in viginti uno annis declaratus est Gulielmus Gates, qui societatem Microsoft condiderat. Secundum locum ergolabus quidam Mexicanus obtinet, tertium ille celeberrimus investor Warren Buffett, vicesimum Marcus Zuckerberg. Ex Latinitatis magistrorum numero nullum in hac tabella inveni. Sed neminem divitiis beatum fieri Ciceronem exemplo Dionysii et Damoclis utentem in Tusculanis (5,61) demonstravisse scimus.
02.03.2015 Electiones in Estonia habitas Taavi Roivas, coalitionis gubernantis praefectus, maiore numero sententiarum vicit. Pars prorussica, cui Edgar Savisaar praeest, burgimagister Tallinnae, secundum locum assecuta est, tertium locum sociodemocratica factio obtinet.
02.03.2015 Ensaf Haidar, uxor Arabici blog scriptoris Raif Badavi, quae iam ex tribus annis in Canada vitam degit, vicecancellarium Sigmarium Gabriel iter in Saudianam Arabiam facturum oravit, ut regimini pro marito supplicaret, qui in patria carcere decem annorum et pecunia et mille monumentis bubulis condemnatus est.
02.03.2015 Copiae Iraquianae et militiae Siiticae et Sunniticarum gentium pugnatores urbem Tagritum (Tikrit) recuperare conantur. Adiuti ab Americanorum copiis aeriis tripertito urbi appropinquant. Quae urbs ex urbe Bagdato in urbem Mosul expedite profiscentibus est maximi momenti. Islamistici Status militantes ad tempus etiam alibi vapulant.
02.03.2015 Ex ducentis Syriacis christianis, qui die XXIII Febr. a militantibus Islamici Status abducti erant, undeviginti e custodia dimissi sunt. Pretium redemptionis solutum esse videtur.
01.03.2015 Bremae Hanseaticae suspectus quidam incarceratus est aliique retinentur, postquam custodia publica, ne terroristicus ictus ab islamistis ad vim adhibendam paratis impenderet, monita erat. Ubique interioris urbis biocolyti graviter armati conspiciebantur. Islamicum centrum culturale et domicilium quoddam a custodibus perquisita sunt.
01.03.2015 Turcicus scriptor Yasar Kemal, Curdus genere, cuius prima fabula novellistica fabulis brevioribus iam antea conscriptis anno MCMLV publicata est, quique de litteris linguaque Turcicis bene meruit, XCII annos natus Constantinopoli in valetudinario mortuus est.
01.03.2015 Samuel Sam-Sumana, Sierrae Leoninae praeses vicarius, sua sponte extra urbem per legitimum tempus agit, postquam unus ex stipatoribus ebola febri haemorrhagica mortuus est.
01.03.2015 Asseclae Ligae septentrionalis, cui antea Silvius Berlusoni, nunc Matthaeus Salvini praesidet, undique Italiae Romam concurrentes Unitae Europae et gliscenti immigrationi itemque rationibus politicis primarii Matthaei Renzi reclamitabant. Quem, quod commoda rei publicae causae Europae posthabeat, accusant. Matthaeus Salvini, cuius aura popularis celeriter increbuit, quod eius politicum programma attinet, a multis cum Francogallica Marina Le Pen comparatur.
01.03.2015 Abdullah Ocalan, Curdicorum rebellium et vetitae operatorum partis dux ex aliquot annis a Turcis incarceratus, multis proeliis per triginta annos commissis multisque hominibus perditis se pacem cum Turcico regimine componere et democraticam solutionem quaerere velle annuntiavit.
01.03.2015 Iter reclamatorium, quod Boris Nemtsov die Solis Moscoviae facere voluerat, nunc, postquam ab insidiatoribus interfectus est, iter sui ipsius memoriale exhibebitur. Urbis magistratus itineris funebris licentiam non recusaverunt.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:

29 Funde
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /lc201503.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39