Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Iulius a. MMXVI

 1  |  2  |  3  |  4  |  5  |  6  |  7  |  8  |  9  |  10  |  11  |  12  |  13  |  14  |  15  |  16  |  17  |  18  |  19  |  20  |  21  |  22  |  23  |  24  |  25  |  26  |  27  |  28  |  29  |  30  |
2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w36

31.VII.2016  Rhenania-Palatinensis fundatio naturae et circumiectui providens viginti lyncas ex Carpathianis montibus adductos in Silva Palatinensi exponere cogitat. Tres primi (unus mas et duae feminae) heri advenerunt et celeriter ex angustis caveis in libertatem silvarum aufugerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160731c
31.VII.2016  30.VII.2016 Astynomiae Coloniensi inquietus dies Dominicus imminet. Duo milia biocolytarum et octingenti debebunt triginta milia fautorum Turcici praesidis Erdogan coercere, qui pompam reclamatoriam per urbem deducent. Sed etiam greges opponentes pompas praenuntiaverunt, ut in summa quinque dispares greges vias urbis infestabunt. Interea sunt Germani politici (e.g. Steinmeier, Bosbach, Tauber), qui verba facientes moneant, ne externi politici nimia auctoritate in Germania floreant, praeserim cum Erdogan ipse cuiuscumque modi intercessionem Europaeae Unionis vel Foederatarum Civitatum atrocibus verbis repudiet. Ne Turcicus administer rerum externarum concursui interesset, prohibebatur. Cum diu incertum esset, an praeses Erdogan televisifice inculcari liceret, iudicium constitutionale interea talem rogationem formalibus de causis recusavit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160731b
31.VII.2016  Europaeae mensae argentariae denuo exactissimo iudicio examinatae sunt. Inquirebatur, num satis vivorum propriorum in promptu haberent, ut extremam necessitatem supervivere possent. Condiciones per duo annos accomodatae erant. Quod Argentaria Europaea Centralis (EZB) pecunias otiosas iacere iussit, non respectabatur. Itaque nullum ex quinquaginta et uno institutis nummariis decidit. Plus minusve exitus prosperius cecidit quam anno MMXIV. In Germania Argentaria Germanica (DB) et Argentaria Commercii (Coba) sunt flaccidiores. Italiana argentaria Monte dei Paschi di Siena (MPS) proprie illiquida est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160731a
30.VII.2016  Conventui diurnario a cancellaria Merkel septimana incipiente habito respondens Marcus Soeder, fiscopatronus Bavaricus, cancellariae credulitatem obiecit: Eam, quod profugis anno praeterito liberum et interminatum aditum praebuisset, fundamentali et historica dimensione esse lapsam. Illud "Id expediemus" repetendo non rectius fieri. Aliae quoque factiones critice loquebantur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160730b
30.VII.2016  Turcica gubernatio foederalem Germaniae civitatem Badeniam-Virtembergiam omnia instituta, quae ad navitatem islamici praedicatoris Fethulla Gulen spectarent, acriter examinare iussit. Quae institutio a praeside Erdogan infeliciter temptatam militarem conversionem rerum in Turcia concitasse arguitur. Prasinus Badensis-Virtembergensis administer primarius, Winfridus Kretschmann Turcicam gubernationem se rebus suae civitatis internis immiscere vetuit eiusque interventionem repudiavit, quod praeter suspiciones argumentis non firmatas nihil solidi sub oculis vel in manibus esset; civitatem iure fundatam argumentis indigere. Minus libere, sed in re haudquaquam dissimiliter moderatores Berolinenses, quid sentirent, dixerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160730a
29.VII.2016  Cancellaria Angela Merkel ante diem commeatus ex terra ukera (Uckermark) rediit, ut Berolini diurnariis de insidiis Herbipolitanis, Monacensibus, Onoldinis responderet. Qui eam agitatam esse aut suas rationes mutavisse credidit, exspectatione frustratus est. Interrogata, num eius voluntas infiniti numeri profugorum recipiendi istas insidias promovisset, respondit numquam adhuc nimiam humanitatem insidias tromocraticas progenuisse. Sibi etiamnunc persuasum esse Germaniam difficultates expedituram esse institit. Potissimum consilium novem punctorum ad securitatem confirmandam declaravit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160729a
28.VII.2016  Franciscus pontifex, cum, antequam in Poloniam profectus est, de internecione sacerdotis Rothomagensis interrogaretur, recentem undam gihadisticarum incursionum demonstrare mundum esse in bello respondit; sed in bello non pro religionibus suscepto, sed pro commodis, pecuniis, facultatibus. Tamen istud "bellum mundanum" spiritui et voluntati immigrantium amplectendorum non contrapositum ducit. Nam in Polonia ipsa primo die suae peregrinationis, quae quinque dies explebit, gubernatores Poloniae, ut profugos benigne reciperent, monuit: homines, qui bellum et famem fugerent, benigne excipiendos esse.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160728a
27.VII.2016  27.07.2016 In Francia septentrionali duo impetitores Islamistici in ecclesiam catholicam in suburbio quodam Rotomagi urbis (Rouen) sitam invadentes iugulum Fratris Jacobi Hamel, longaevi sacerdotis (LXXXIV annorum), quem honoris causa nomino, dum sacra matutina procurat, resolverunt et quattuor alios, qui sacris aderant, obsides ceperunt. Biocolytae arcessiti a monacha quadam, quae fuga se subtraxerat, ecclesiam cinxerunt atque insidiatores transfixerunt. Interea islamistica cuiuscumque modi congregatio, quae "civitatem" se nominare audet, de isto facinore gloriata est. Procul dubio Gallicus sacerdos in caelum receptus, uterque perpetrator in gehennam deiectus est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160727b
27.VII.2016  Democratarum Nationalis Conventus (DNC) Philadelphiae exhibitus secundo die Hilariam Clinton candidatam praesidentialem appellavit. Qui honos nulli etiamnunc alii feminae ab ineunte civitatum Americae foederatarum memoria, id est ex CCXL annis, obtigit. Bernardo Sanders rogante designatio per acclamationem fiebat. Omnes quinquaginta civitates Hilariae sententiam dederunt. Quae candidatum oblatum die Veneris suscipiet.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160727a
26.VII.2016  Heri, die Lunae, Philadelphiae conventus partialis Americanorum democratarum, in quo Hilaria Clinten candidata praesidentialis appellaretur, incohavit. Democratae ab intentione, ut se contrarios Republicanis, id est concordes praeberent, primo die longe aberraverunt: Epistulae electronicae ab ignotis furaciter exceptae et pervulgatae demonstrabant Hilariam Clinton et Bernardum Sanders inde a principio non ex aequo decertavisse, sed Clinton a factionis praestitibus praeoptatam atque expense adiutam esse. Bernardus Sanders suos stomachosos fautores primo vix placare potuit. Cum eos suam pristinam aemulam sublevare iuberet, exsibilabatur. Paulatim autem motus in animis sedabat, cum certamen candidatorum ad terminum deductum esse et Hilariam, ut Donaldo Trump praesidi praeverteretur, praesidem fieri debere diceret. Cum perorasset, producto plausu assensuque honestatus est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160726a
25.VII.2016  Grex Russicorum athletarum non omnino ab huius anni Olympiis aestivis, quae duabus modo septimanis peractis in urbe Fluminensi exhibebuntur, excludetur. Internationale Olympicum Consilium (IOC) praeter insignes iniurias totius Russicae societatis athleticae, quae sine dubio usui illicitorum medicamentorum fortificantium indulsisset, etiam ius individuale uniuscuiusque athletae respiciendum esse arbitrabatur. Id arbitrium a multis addubitatum mihi quoque iuridice cogitanti constat; nam etiam, cum caterva hominum scelestorum comprehenditur, non caterva condemnatur sed singuli scelesti. Sed fieri potest, ut etiam ii Russici athletae, quibus nunc insperatis interesse licebit, brevi, ne liceat, optent, ne (ut Australienses, Neozelandienses aliique) inhabitabiles mansiones inhabitare debeant.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160725d
25.VII.2016  Chris Froome, ille Britannicus birotarius agonisticus unius et triginta annorum, tertium in quattuor annis Franciae circuitum vicit: "Suaviter", inquit, "sum affectus, non aliter ac si primum vicissem. Privilegio mihi elatus esse videor, qui hoc in loco sim.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160725c
25.VII.2016  Hac linea de impetu Reutlingensi vix concepta iam impetus insequens nuntiatur: Die Dominico brevi post decimam horam postmeridianam Onoldi, in urbe Bavarica prope Norimbergam sita, Syrus quidam viginti septem annorum, cum, ne aream musici eventi intraret, prohiberetur, materiam displosivam in sacciperium dorsuale abditam dirupit. Ipse necatus, duodecim alii vulnerati, tres graviter. Cui viro Syriaco ex duobus annis in Germania versanti asylum denegatum erat, sed salvis legibus remanere licuit. Utrum suicidali an tromocratica intentione heri egerit, nondum liquet.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160725b
25.VII.2016  Germania pedetemptim fit arena perditorum gladiatorum: Clamor Herbipoli Monacique pugnantium vix conticescere coepit, cum Reutlingae, in urbe prope Stutgardiam, Syrus quidam viginti et unum annos natus, qui asylum petivit, mulierem gravidam post altercationem machaera (vel cultro arborario) aggrediens necavit duosque alios homines vulneravit. A biocolytis comprehensus est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160725a
24.VII.2016  Hilaria Clinton, quae futura candidata praesidentialis factionis democraticae exspectatur, cum Miamiae eventui electorio interesset, Timotheum Kaine, quem sibi vicarium elegit, primum in forensem lucem produxit. Qui nunc iam quartum annum rem publicam Virginiae in senatu Vashingtonensi repraesentat et tempus, antequam se ad rem publicam contulit, iurum civilium defensor atque in missionaria statione Iesuitarum in Honduria consumpserat. Hilaria eum his verbis extulit: "Huic omnia sunt, quae Donaldo Trump et Michaeli Pense desunt." Timotheus Kaine ab omnibus laudabatur, cum eos, qui aderant, Hispanice salutavit: "Salvete omnes", inquit, "in terra nostra, nam nos omnes Americani sumus." Quo modo certum signum dedit pro Latinis amplexandis contra murum, cui republicani aemuli favent, aedificandum. Conventus factionis, quo candidatus democraticus destinandus sit, die Lunae incohabit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160724a
23.VII.2016  Biocolytae die Veneris sub noctem Monaci, in capite Bavariae, quotcumque insidiatores tromocraticos persectabantur, qui hora sexta postmeridiana prope superemporium, cui nomen "Olympia" est, novem homines interficientes fugam capessiverant. Testes oculati se duos vel tres armatos vidisse dicebant. Incolae, ne domos relinquerent neve aperta ac propatula loca adirent, admonebantur. Commeatus publicus suspensus est. Praecipua statio ferriviaria vacuefacta est. Qui domuitione prohibiti erant, a familiis in loco habitantibus recipiebantur. Die Saturni mane res iam clarior erat: Perpetrator, qui solus egerat, iuvenis erat duodeviginti annorum, qui et Iranica et Germanica civitate fruebatur. Interea mortem voluntariam sibi consciverat. Eius corpus ab uno fere chiliometro inventum est. Qui motus eum in facinus instigaverit, adhuc non liquet.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160723a
22.VII.2016  Americanus rerum immobilium magnatus et dextrorsus vergens politicus Donaldus Trump apud conventum Republicanorum Clevelandiae exhibitum verba faciens munus candidatorium formaliter suscepit. Se praesidem futurum ostentavit, qui leges et ordinem revocaret, qui Americanismo, non globalismo inserviret. Eius candidatum etiam delegatis dubium esse controversumque esse pridie apparuit, cum ei Texianus Eduardus (Ted) Cruz publice abnueret.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160722d
22.VII.2016  Franciscus Hollande, quem Britannica prima administra, Theresa May, hesterno die Iovis Lutetiis convenit, se voluntatem et decisionem Britannorum, ut Unionem Europaeam relinquerent, respecturum esse, sed Brexitum eo melius successurum, quo maturius dixit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160722c
22.VII.2016  Foederales Brasiliae biocolytae gregem decem indigenarum in custodiam dederunt, qui aut pro sua parte contactum Islamici Status (IS), qui dicitur, petiverant aut ab Islamico Statu conducti erant, ut, dum in urbe Fluminensi Olympia aguntur, ad imitationem insidiarum Parisianarum actiones tromocraticas exsequerentur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160722b
22.VII.2016  Insidiatorem autoraedarium, a quo die Francogallorum propria Nicaeae Maritimae LXXXIV homines interfecti erant, a quinque sceleris fautoribus adiutum esse atque insidias ex longiore paravisse nunc demum innotuit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160722a
21.VII.2016  Post seditionem militarem die Veneris in Turcia infeliciter temptatam Erdogan praeses trimestrem necessitatem statalem proclamavit. Se exercitum "omnibus viris", quibus infectus esset, expurgaturum neque tamen democratiam, leges, libertatem neglecturum esse vovit. Ne eius dicta in vento et rapida scribere oporteat aqua.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160721b
21.VII.2016  Theresa May, nova prima administra Britanniarum, primam peregrinationem in Germaniam et Franciam facit. Iam in antecessum Britanniam et semestre Europaei Consilii praesidium anno insequente instans remissuram esse neque hoc anno consultationes de Brexitu inituram annuntiaverat. Die Mercurii cancellariam Merkel convenit. Duae moderatrices politicae concordanter collocutae esse videntur. May plurimum in quam artissimis oeconomicis relationibus posuit, Merkel in adstricta Brexitus peractione atque in condicionum claritate. Colloquia, quae hospita Britannica die Iovis cum Francisco Hollande, qui introrsum magis in angustias navigaverit, habebit, minus iucunde cesserint.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160721a
20.VII.2016  Vulgo existimatur iuvenem insidiatorem Herbipolitanum odio infidelium permotum epibatas ferriviarias aggressum esse. Nonne (secundum quae patri scripsit) verisimilius est eum mortem sibi ingesturum, ut martyr in paradisum perveniret, infideles interficere voluisse?
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160720c
Allgemein nimmt man an, der junge Würzburger Attentäter habe Zugfahrgäste aus Hass auf Ungläubige angegriffen. Ist es (nach dem, was er seinem Vater schrieb) nicht wahrscheinlicher, dass er entschlossen, selbst den Tod zu finden, Ungläubige töten wollte, um als Märtyrer ins Paradies zu gelangen?
20.VII.2016  Donaldus Trump, qui praesidatum Civitatum Foederatarum petens Baraco Obama praesidi succedere intendit, primam metam tenet: Conventus Republicanorum, qui his diebus Clevelandiae locum habet, eum officialiter candidatum factionis coronavit. Eius uxor, quae oratione virtutem et mores primae dominae repraesentare dedit operam, magnam partem opprobrium plagii oratorii subiit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160720b
20.VII.2016  Inhumanitas atque immanitas non iam superari possunt, si pelliculae, quae ex Martis die in variis retiaculis socialibus monstrantur, vere depingunt, quomodo Alepi manus quinque Syriacorum rebellium puerum Palaestinensem decem fere annorum in autoraedae onerariae receptaculo primum vellicantes insultent, tum eius caput detruncent. Qui rebelles, quoad ipsi dicunt, ad gregem "Nour al-Din al-Zenki" pertinent, qui antea a civitatibus occidentalibus pecuniis et armis adiutus novissime saepius ob atrocia facinora etiam ab organisatione Amnestiae Internationalis incusabatur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160720a
19.VII.2016  Akin Ozturk, pristinus praefectus Turcicarum copiarum aeriarum se seditionem militarem die Veneris pertentatam machinatum esse et confessus esse et negavisse nuntiatur. Utrum sit verum, hactenus non liquet.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160719b
19.VII.2016  Cum heri tramen epibaticum ex Treuchtlinga veniens hora nona postmeridiana et quadrante in stationem ferriviariam urbis Herbipolis invehebatur, iuvenis quidam Afganus, XVII annorum, qui pupillus incomitatus in Germaniam immigraverat et nunc Ochsenfurti habitat, cultro et securi armatus ebibatas petens tres graviter vulneravit, unum levius. Testes scaenam aspectum laniatorii praebuisse atque iuvenem "Allahu akbar" ("Deus magnus") vocavisse dicunt. Cum fugere conaretur, a biocolytis exballistatus est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160719a
18.VII.2016  Hesternum diem Dominicum carptim describenti tres mihi res sunt memorandae. Prima: In Asia alter dictator, cui cognomen Felicis apte convenit, tabellas proscriptionis proponens saevire minitatur atque supplicium capitis pro viris ingratis molestisque refocilare cogitat. Secunda: In Francia biocolytae insidiatorem autoraedarium Nicaeensem bene praeparatum et a subministratoribus adiutum egisse coniectant. Eundem gihadisticae congregationis militem fuisse verisimile, sed nondum pro certo habendum est. Tertia: Rubrobasti (Baton Rouge), in capite Americanae Civitatis Ludovicianae, ubi nuperrime homo nigratus (Altonius Sterling nomine) a biocolyta quodam sclopetando necatus erat, vir pyroballista machinali armatus biocolytis insidias parans tres exballistavit aliosque vulneravit, antequam ipse occisus est. Inter haec tria loca quamvis longissime distantia tamen hoc unum, quod cives in cives odium profitentur et prae se ferunt, commune est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160718a
17.VII.2016  Seditio militaris, quam pars copiarum in Turcia, ut nomine democratiae autocratiam institueret, irritaverat, definitive profligata esse videtur. Magnus numerus militum (ad MMM) in custodiam coniectus est, CLXI cives biocolytaeque vitam amiserunt. Binali Yildirim, primarius administer, istius eversionis conamen maculam democratiae denotavit, diem eius profligationis diem democratiae festivum exaltavit. Praeses Erdogan se ista occasione ad copias expurgandas usurum esse pronuntiavit. Conexe cum his eventibus etiam MMDCC fere iudices exauctorati esse dicuntur. Respicienti tumultuatio nemini profuisse videtur nisi praesidi Erdogan, qui ab hominibus de plebe circumfusus nomine democratiae democratiam exinanire perget. Persecutio veneficorum in Turcia multifida incohavit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160717a
16.VII.2016  Die Veneris vesperi e Turcia nuntiabatur duo in Bosporo pontes esse interclusos. Causae primum non memorabantur. Exsuper aeroplana militaria humili altitudine trans Ancyram volasse et telorum iactus auditi esse dicebantur. Tempore quodam praeterito Binali Yildirim, primus administer, gregem quendam militarem illicitam actionem peregisse, neque tamen seditionem concitatam esse enuntiat: auctoribus maximum pretium esse exsolvendum. Tum locutor stationis emissoriae televisificae NTV copias summam potestatis in re publica recepisse pronuntiat. Multa nocte praeses Erdogan Constantinopoli, quo refugit, adiutoribus circumdatus telephono gestabili utens televisifice conata militaria proditionem nominat et cives in vias prodeuntes resistere iubet. Paulo post primus administer tumultus confutatos, CXXX milites seditiosos prehensos a biocolytis custodiri affirmat. Atqui adhuc ignotum est, ubi summus militiae praefectus, Hulusi Akar, remoretur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160716b
16.VII.2016  Donaldus Tusk, praeses Consilii Europaei, qui his diebus in Mongolia versans conventui Asiaticarum et Europaearum Civitatum (Asia-Europe Meeting: ASEM) interest, suam maestitiam ob necem victimarum Nicaeensium publice consolatus est: "Maxime", inquit, "est tragicum eos, qui libertatem, fraternitatem, aequitatem celebrabant, insidiis mortiferis circumventos esse."
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160716a
15.VII.2016  Die Iovis, 14 mensis Iulii, quo die in Francia expugnatio carceris Bastidae celebratur, Nicaeae Maritimae in Francia Australi autocinetum onerarium duo chiliometra per mulitudinem hominum, qui spectaculo pyrtotechnico intererant, invehebatur et non minus octoginta homines obtrivit permultosque vulneravit. Vector autocineti, quem solum egisse adhuc nondum satis constat a biocolytis exballistatus est. Quin islamisticis de causis terroristice egerit, vix cuiquam dubium est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160715b
15.VII.2016  Ioannes-Marcus Ayrault, Franciae administer rerum externarum, Boris Johnson, suum nuperrime destinatum Britannicum collegam, civibus, ut ex Europa exeundum esse censerent, persuadentem multa mendacia adhibuisse exprobranter dixit; Franciam autem collocutorem exposcere, qui purus et verus et fidus esset. Non permittendum esse, ut res ambigue et obscure disceptarentur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160715a
14.VII.2016  Globalibus condicionibus securitatis mutatis foederalis Germaniae gubernatio "librum album" comprobavit, qui primum ex decem annis partes, quas copiae foederales in Germania et ubique terrarum agant, definit. Ex anno MMVI concordia cum Russia usque ingravescens fragilis facta, terroristicus Islamicus Status (qui dicitur) usque se expandens suum os deforme extulit, nusquam terroristicae insidiae usque gliscentes non impendent. Maioris momenti sunt haec quattuor novae dispositiones:
  • Copiis Germanis plus periculi in se recipientibus globaliter esse agendum;
  • Copias pecuniis et armis melius exornandas, numerum militum augendum esse;
  • Militibus biocolytas huius terrae magnis terroristicis insidiis perpetratis adiuvandos esse.
  • Assiduam sedem in consilio securitatis Nationum Unitarum Germaniae in longius petendam esse.

www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160714b
14.VII.2016  Theresa May, nova Britannica administra primaria, Boris Johnson, qui antea Londinio urbi praefuerat ac studiosissimum se Brexeundi suasorem praebuerat, secretarium rerum externarum renuntiavit. Idem in hoc munere Philippum Hammond substituet, qui cancellarius factus est. Novum munus administri, cui Brexitus persequendus erit, Euroscepticus David Davis administrabit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160714a
13.VII.2016  Persistens Curia Arbitrationis (PCA) Hagensis, quae civitatibus de internationalibus controversiis inquirentibus suadet, Philippinis attestata est Sinensibus insulas, corallia, scopulos, atollos in Mari Sinensi Australi sitos historicis de causis sibi vindicare non licere. Sinenses se arbitrium istius curiae non comprobaturos esse iam abante denuntiaverant.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160713c
13.VII.2016  Larry ille cattus, summus murum captor in 10 Downing strata, quia cattus non politicus, sed domesticus est, hodie non cum Cameronibus e domo emigrabit, sed sua officia etiam succedenti Theresae May explebit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160713b
13.VII.2016  In Italia Australi (Apulia) duo tramina epibatica in ferrivia unius orbitae inter urbes Barium et Barolum frontaliter inter se collisa sunt. Viginti epibatae sunt mortui, multoque plures vulnerati.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160713a
12.VII.2016  Postquam Andrea Leadsom hesterno die Lunae se non iam ad factionem conservativam ducendam et munus administri primarii suscipiendum paratam esse annuntiavit neque ulla iam candidata praeter Theresam May relicta est, David Cameron se die Mercurii reginam aditurum et muneribus suis abdicaturum esse pronuntiavit. Theresa May, quae eo ipso die succedet, se et honoratam et humiliatam esse dixit: se effecturam, ut Britannia meliore condicione utatur quam antea et ut Brexitus bene succedat. Laboris factio, ut novae electiones exhibeantur, postulat.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160712a
11.VII.2016  Portuguesa turma pedifollica in finali campionatus Europaei Francogallos hospites tempore addito uno ad nullum vincentes primum palmam maioris certaminis internationalis reportaverunt. Francogalli inde a principio, imprimis postquam Christianus Ronaldo, ille famosus et celeberrimus pedilusor Portuguesus iam mature violatus de ludo decessit, superiores esse videbantur. Sed quae videntur, fallunt interdum. Metam palmiferam centesima nona minuta icit pedilusor Éderzito António Macedo Lopes (breviter Eder), qui ex septuagesima nona minuta in locum iuvenis collegae Renati Sanches substitutus erat. Didier Deschampes, Francogallorum exercitator: "Vapide nos habemus, idque adeo, ut nihil supra. Verba desunt, ut, quomodo affecti simus, describam." Portuguesus Fernandus Santos: "Deo gratias habeo, quod nobiscum erat... Splendida futura nobis prospicio, sed nunc est celebrandum." 
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160711a
10.VII.2016  Serena Williams tenilustrix Americana Germanicam aemulam Angeliquam Kerber in finali (septem ad quinque et sex ad tria punctis) superans suum septimum certamen Wimbledonense vicit. Postea eadem una cum sorore Venere etiam lusum duplicarium vicit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160710c
10.VII.2016  Andrea Leadsom, quae Davidi Cameron factionis conservativae principi et administro primario decedenti succedere annititur, sibi, quod mater trium liberorum sit, aptior esse videtur ad haec munera administranda quam eius competitrix Theresa May.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160710b
10.VII.2016  Victor Barrio, artificialis quidam taurarius Hispanicus undetriginta annorum, Terulii, in urbe Aragonica, tauri cornibus pectus perfossus, vita excessit. Mortifera pugna directa emissione televisifica monstrabatur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160710a
09.VII.2016  Summi gradus repraesentantes civitatum, quae defensoriam societatem NATO explent, hac hebdomade vergente, ut suo concentu sollicitudines civitatum Russiae adfinium, imprimis Balticarum et Poloniae, dissiparent, Varsoviam convenerunt. Praeceptum commune est, ut et vis militaris animique praesentia in Russiam demonstretur et rursus manibus ad pacificandum porrectis consultationes ad omnes difficultates solvendas offerantur.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160709b
09.VII.2016  Insidiatorem Dallasiensem solum egisse biocolytae interea pro certo credunt. Praeterea eum militem bene exercitatum in Afgania militasse et in privato materias displosivas seposuisse et odio in albicoloratos permotum egisse prodiderunt.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160709a
08.VII.2016  Legibus de stupro in Germania intentis is (secundum formulam "nolo valet nolo") in posterum istud delictum committet, qui feminam, quae "nolo" dixerit, invitam dehonestabit, vel attaminabit vel prensabit vel nescio quo modo sexualiter molestabit. Non dubium est, quin feminae ita melius defendantur, sed quod verificatio facinoris ad curam feminarum attinere non desinit, eius exsecutio et malefici condemnatio vix facilius effici possit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160708c
08.VII.2016  Germanorum pedilusores a Francogallicis aemulatoribus in semifinali campionatus Europaei duobus ad nullum punctis victi certamine decesserunt. In finali certamine Francogallia et Portugallia de corona decertabunt.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160708b
08.VII.2016  Dallasii, in civitate Texia, manuballistarii clandestini quidem, sed artificiosi, pompa reclamatoria utentes tela in undecim custodes publicos conicientes quinque exballistaverunt. Motus eorum adhuc ignoti. Interea omnes insidiatores mortui esse videntur. Astynomi conventum diurnariis edocendis in nona hora proposuerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160708a
07.VII.2016  Ioannes Chilcot, cuius commissio per septem annos causas invasionis Iraquiae disquisivit, eius conclusiones rettulit: participationem Britanniae et societatem anno MMIII cum G.W. Bush, Americano praeside, factam haudquaquam ultimam rationem fuisse. Antonium Blair, tum administrum primarium, et comminationes Saddami Husseini verbis extulisse neque omnes rationes pacis servandae exhausisse et milites male praeparatos emisisse neque adaequate excogitavisse, quo modo res post bellum ordinandae essent.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160707a
06.VII.2016  "Iuno, postquam quinque annos per oras caelestes volavit, nunc Iovi coit." Istius rei novae auctrix non est antiqua mythologia, sed organisatio NASA, quae anno 2011 specillum spatiale, cui nomen Iunonis inditum erat, ut aenigmata Iovis planetae expediret, in spatium expulerat. Quod instrumentum nunc tantopere ad destinatam metam appropiavit, ut, ne in planetam incideret, eius cursus difficili ratione in orbitam circa planetam dirigendus esset. Quod artificium ingenti omnium cooperariorum gaudio prosperrime successit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160706d
06.VII.2016  Quod foedus liberi commercii cum Canada (CETA) attinet, commissio Europaeae Unionis iudicia parlamentorum nationalium experiens magis coacta quam libens suam rationem mutavit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160706b
06.VII.2016  N.Farage:"Unio Europaea nemini prodest nisi societatibus multinationalibus."
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160706a
05.VII.2016  Paucis diebus postquam Boris Johnson politicis ambitionibus valedixit, etiam Nigel Farage, ille alter machinator Britannicae Independentiae neque tamen formator, imprudentes omnes opprimens se praesidatum suae factionis depositurum esse annuntiavit. Se assecutum esse dixit, quod intendisset: postquam Britannis Britanniam recuperasset, se nunc sibi suam vitam recuperaturum esse.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160705a
04.VII.2016  Saturni die pervesperi Bagdati diruptione plaustri frigerifici et materia displosiva onusti, quod ante pantopolium frequens, in quo multi homines, ut ferias esuriales peragerent, opsonarent, collocatum erat, non minus quam 119 homines interfecti et circiter 150 vulnerati sunt. Islamicus Status (qui dicitur) se insidias perpetrasse professus est.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160704a
03.VII.2016  Haibatullah Achundsada, novus Talibanorum exarchus in Afgania, primum, postquam mense Maio renuntiatus est, nuntium publicum ad Unitarum Civitatum regimen direxit, ut obsidionem Afganiae derelinqueret: "Musulmani Afganici neque vestram potentiam timent, neque vestram vafram machinationem; quod mortem cum invasoribus pro patria pugnantes occumbent, amabilem vivendi metam aestimant."
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160703a
02.VII.2016  Austriae summum iudicium comitia praesidentialia 22 die mensis Maii exhibita propter multas inobservantias irrita et repetenda esse constituit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160702b
02.VII.2016  Octo vel novem armati Daccae, in capite Bangladeshae, in tabernam cafaeariam in regione diplomatica sitam invaserunt et quibusdam interfectis non nullos eorum, qui aderant, hospitum obsides ceperunt. Islamicus, qui dicitur, status se istas insidias paravisse concupiscit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160702a
01.VII.2016  Boris Johnson, qui "Brexitus" praevalentissimus auctor fuisset, heri, quod omnibus minime opinantibus accidit, se factionis conservativae principatum non petiturum esse in medio posuit.
www.gottwein.de/linea/lc201607.php#la20160701a
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:

29 Funde
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /lc201607.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39