1692

 

Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis September a. MMXVI

 1  |  2  |  3  |  4  |  5  |  6  |  7  |  8  |  9  |  10  |  11  |  12  |  13  |  14  |  15  |  16  |  17  |  18  |  19  |  20  |  21  |  22  |  23  |  24  |  25  |  26  |  27  |  28  |  29  |  30  |
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w36

30.09.2016  Quod desperationem omnium rerum attinet, qua trecenta milia hominum Alepi inclusorum conflictantur, res publicae occidentales Russos magis urgere temptant. Foederatae civitates Russis se colloquia Syriaca praecisuros esse minati erant, nisi Alepum ictibus aeriis diruere desinerent. Locutor quidam Cremlini Moscoviensis copias Syrias nihil facere defendit, nisi bellum in tromocratas persequi. Die Iovis etiam cancellaria Merkel et Gualterus Steinmeier, administer rerum externarum, cum Russico praeside telefonice collocuti sunt. Eis quoque Vladimirus Putin vitabundus Americanos suam partem officii, ut moderatos Syrios opponentes a tromocratis distinguerent, adhuc deseruisse respondit: se dare operam non omissurum, ut firmae indutiae fierent et necessitudo hominum mitigaretur.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160930a
Was die verzweifelte Lage angeht, unter der die 300.000 in Aleppo eingeschlossenen Menschen leiden, versuchen die westlichen Staaten, Russland stärker unter Druck zu setzen. Die Vereinigten Staaten hatten den Russen gedroht, die Gespräche über Syrien abzubrechen, wenn sie nicht aufhörten Aleppo mit Luftschlägen zu bombardieren. Ein Sprecher des Kremls in Moskau sagte zur Verteidigung, die syrischen Truppen würden nur ihren Krieg gegen Terroristen fortsetzen. Am Donnersta telefonierten auch Kanzlerin Merkel und Außenminister Walter Steinmeier mit dem russischen Präsidenten. Auch ihnen antwortete Wladimir Putin ausweichend, die Amerikaner seien bisher ihrem Teil der Verpflichtung, die gemäßigte syrische Opposition von den Terroristen zu unterscheiden, nicht nachgekommen. Er gebe sich nach wie vor Mühe, einen sicheren Waffenstillstand zu erzielen und die Notlage der Bevölkerung zu entschärfen.
29.09.2016  Marius Draghi, praefectus Argentariae Europaeae Centralis, cum heri se quaestionibus delegatorum foederalis conventus Germaniae accomodaret, se magis vituperatum quam laudatum iri iam antea non ignorabat. Nam eius rationes et consilia nullarum vel negativarum usurarum a rerum peritis in Germania falsa et damnosa putantur. Draghi autem efficacitatem suorum consiliorum protulit, quae nova loca operandi paravisse et oeconomiam impulisse dixit, qua re etiam hominibus parcis de usuris amissis satisfieret. Consessus tranquillior cecidit, quam denuntiationes delegatorum antea spoponderant. Sunt multi, quos cautionis et timiditatis delegatorum paeniteat. Sven-Christian Kindler, Prasinorum dispensationis publicae peritus: "Delegati duarum Christianarum Unionum," inquit, "tigrides evolaverunt et cubicularia tapetia descenderunt." Hodierno die Iovis Marius Draghi Berolini etiam cancellariam Merkel conveniet.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160929a
Als sich Mario Draghi, der Chef der Europäischen Zentralbank (EZB), gestern den Fragen der deutschen Bundestagsabgeordneten stellte, wusste er schon vorweg, dass er mehr getadelt als gelobt würde. Denn seine Nullzins- oder Negativzins-Politik wird von den Experten in Deutschland für falsch und schädlich gehalten. Draghi aber betonte die Wirksamkeit seiner Maßnahmen, die neue Jobs geschaffen und der Wirtschaft Impulse gegeben habe, was, wie er sagte, auch die Sparer für entgangene Zinsen entschädige. Die Sitzung verlief ruhiger, als die Ankündigungen der Abgeordneten zuvor hatten erwarten lassen. Viele sind mit der ängstlichen Zurückhaltung der Abgeordneten unzufrieden. Sven-Christian Kindler, der Haushaltsexperte der Grünen, sagte: "Die Abgordneten der beiden Christlichen Unionsparteien sind als Tiger gestartet und als Bettvorleger gelandet." Am heutigen Donnerstag wird Mario Draghi in Berlin auch Kanzlerin Merkel treffen.
28.09.2016  Ioannes Pereira de Souza, ne hoc anno diem natalem solus ageret, magis magisque timebat. Nam dies iamiam impendebat et eius amica, quam Dindim nominat, primum ex anno MMXI non ad tempus ex Patagonia, ubi vivebat, Povetam, in Brasilianum viculum insulanum, ubi Ioannes degebat, advenerat. Cur tandem? Eratne aegrota, an fortasse mortua? Quod Dindim neque aeroplano neque tramine, neque autoraeda, neque navi vaporaria vehitur, sed totum spatium litoribus Atlanticis annans permetitur, facile ei aliquid mali accidere potuit. - Sed patientia Ioannis denique honorata est. Calamitas fortunatim nulla intervenerat! Eius amica fida, illa aptenodytes, etsi serius, venit et amico et salvatori natalicium, etsi serius, gratulata est. Unde illa insolens fides, unde illa firma amicitia? Ioannes Pereira de Sousa Dindim quinque annis ante graviter afflictam et fatis debitam in litore invenerat et ad salutem revocaverat. Quam ob rem illa aptenodytes grata et fidelis iam sexto anno quotannis ex Patagonia Brasiliam natat suum sotera revisum natalicium gratulatum.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160928a
João Pereira de Souza fürchtete mehr und mehr, in diesem Jahr seinen Geburtstag allein feiern zu müssen. Denn der Tag stand schon unmittelbar bevor, und sein Freund, den er Dindim nennt, war zum ersten Mal seit 2011 nicht pünktlich aus Patagonien, wo er lebte, nach Poveta, dem kleinen brasilianischen Inseldörfchen, wo João lebte, gekommen. Warum nur? War er krank, oder sogar verstorben? Weil Dindim weder Flugzeug, noch Bahn, noch Auto, noch Dampfer benutzt, sondern die ganze Strecke entlang der Atlantikküste schwimmend zurücklegt, hätte leicht etwas Schlimmes passieren können. - Aber Joãos Geduld wurde schließlich belohnt. Ein Unglück war nicht passiert. Sein treuer Freund, der Pinguin, kam, wenn auch etwas verspätet, und gratulierte seinem Freund und Retter zum Geburtstag, wenn auch verspätet. Woher diese ungewöhnliche Treue, woher diese unverbrüchliche Freundschaft? João Pereira de Souza hatte Dindim vor fünf Jahren schlimm zugerichtet und dem Tode geweiht am Strand gefunden und wieder aufgepäppelt Daher schwimmt jener dankbare und treue Pinguin schon fünf Jahre lang jedes Jahr von Patagonien nach Brasilien, um seinem Retter zum Geburtstag zu gratulieren.
27.09.2016  Praeterita nocte Hilaria Clinton, candidata praesidialis Democratarum et Republicanus canditatus Donaldus Trump televisifice de suis politicis rationibus et de alterius semper inhabilitate partim vehementer altercabantur. Ab initio Trump, ut se contineret, dabat operam. Postea saepius debilitatus est. Hilaria omnibus criminibus facile respondit neque latus obdidit apertum, sed Donaldus quoque Hilariae percontanti non deerat. Quod res attinet, nihil novum. Victor fuit, ut solet, uterque vel neuter. Inferior discessit, ut solet, alter semper candidatus.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160927a
In der vergangenen Nacht stritten Hillary Clinton, die Präsidentschaftskandidatin der Demokraten, und der republikanische Kandidat Donald Trump im Fernsehen zum Teil heftig über ihre politischen Auffassungen und die mangelnde Eignung des jeweils anderen. Anfangs bemühte sich Trump, sich zu beherrschen. Später verlor er öfter die Fassung. Hillary konterte alle Vorwürfe souverän und gab sich keine Blöße, aber auch Donald blieb Hillary keine Antwort schuldig. Was die Inhalte angeht, nichts Neues! Sieger war, wie üblich, jeder, bzw. keiner. Verlierer war, wie üblich, jeweils der andere Kandidat.
26.09.2016  Nubes pyrobolorum Alepo accidentium orientales urbis partes, quae a Syriis rebellibus tenentur, in favillam et cinerem dissolvunt et stragem inter MMLXXV milia earum incolarum perpetrant. Qui ab omnibus necessariis, imprimis nutrimentis et iatria interclusi sunt. Suis manibus in ruinis, si quis propinquorum superstes sit, effodiunt. Tota urbe duo miliones inhabitantium re aquaria interclusi esse dicuntur. Consilium Securitatis Americanis, Britannis, Francogallis rogantibus die Dominico extra ordinem Neo-Eboracum convenit. Russi suae responsabilitati non satisfacere neque Syros a crudelitatibus detinere accusantur. Samantha Power, Americana oratrix, de barbarismo, Britannicus procurator, Matthaeus Rycroft, de terrore et sceleribus militaribus loquitur. Russi respondent se terroristas conari de Syria depellere, atque id ita, ut civibus, quam possint minime, nocerent. Ut pax in Syria restituatur, hoc articulo temporis fieri non posse. Num bellum Syriacum Alepo expugnato ad finem erit perductum? Quod Syrium regimen, quod Russi sperant, civitates occidentales timent. Concertatio verborum suspensa excurrit, res autem in extremo stat.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160926a
Der Bombenhagel, der auf Aleppo niedergeht, legt die östlichen Teile der Stadt, die von syrischen Rebellen gehalten werden, in Schutt und Asche und richtet unter ihren 275.000 Bewohnern ein Gemetzel an. Sie sind von allem Notwendigen, besonders von Nahrung und ärztlicher Behandlung abgeschnitten. Mit bloßen Händen graben sie in den Trümmern, ob ein Angehöriger überlebt habe. In der ganzen Stadt sollen zwei Millionen Einwohner von der Wasserversorgung abgeschnitten sein. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ist am Sonntag auf Antrag der Amerikaner, Briten und Franzosen in New York zu einer Sondersitzung zusammengetreten. Man wirft den Russen vor, dass sie ihrer Verantwortung nicht nachkommen und die Syrer nicht von ihrem grausamen Tun abhalten. Die amerikanische Verhandlungsführerin Samantha Power spricht von Barbarei, der britische Botschafter Matthew Rycroft von Terror und Kriegsverbrechen. Die Russen geben zur Antwort, sie versuchten Terroristen aus Syrien zu vertreiben und zwar so, dass die Bürger möglichst wenig darunter Schaden nähmen. Zu diesem Zeitpunkt sei es unmöglich, in Syrien Frieden zu schaffen. Ob der Krieg mit der Eroberung von Aleppo vorbei sein wird? Das hofft die syrische Regierung, hoffen die Russen, befürchten die Westmächte. Der Streit der Worte ging unentschieden aus, aber die Sache steht auf Messers Schneide.
25.09.2016  Praepositi undecim rerum publicarum Europaearum die Sabbato Viennam convenerant, ut politicas rationes immigrationis deliberarent. Cancellaria Merkel vix quicquam novi proposuisse videtur. Hortata est, ut illegalis immigratio quam maxime supprimeretur, ut Graecia et Italia cumulatius adiuvarentur. Promisit Germaniam in menses aliquot centum perfugas, quibus ius manendi addictum esset, ex his duabus terris recepturam. Hortata est, ut organizatio finibus protegendis Frontex nomine roboraretur, ut civitates, ex quibus perfugae affluerent, foederibus, ut eos reciperent, alligarentur. Donaldus Tusk, ut iter Balcanicum in perpetuum interclusum maneret, postulavit. Victor Orban, Ungaricus primus administer, ut Unio Europaea plenam tutelam suorum externorum finium recuperaret et magnum campum profugorum excipiendorum in Libycis litoribus collocaret, suasit. Ast Demetrius Avramopoulos, Europaeus commissarius ab immigratione, solidaritatem et dignitatem in Europaea Unione valores essentiales esse neque e charta ciborum habendas esse monuit. - Cunctos assidue copulam "illegalis immigrationis" adhibere, cum de immigratione prohibenda loquuntur, mihi aliquid offensionis habere videtur, praesertim cum non clare definiatur, quid intersit inter legalem et illegalem immigrationem vel asyli petitionem. Effera et rabida immigratio praeteriti anni, cum cancellaria fines Germaniae sua sponte aperuisset, utrum legalis an illegalis fuit? Quotus est quisque, qui haec diiudicare audeat!
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160925a
Die Staatschefs von elf europäischen Ländern haben am Samstag in Wien getagt, um die Einwanderungspolitik zu beraten. Kanzlerin Merkel scheint kaum etwas Neues vorgebracht zu haben. Sie forderte dazu auf, die illegale Einwanderung möglichst zu stoppen, und Griechenland und Italien verstärkt zu helfen. Sie stellte in Aussicht, dass Deutschland monatlich einige hundert Flüchtlinge mit anerkanntem Bleiberecht aus diesen beiden Ländern aufnehme. Sie forderte, die Grenzschutzorganisation Frontex zu verstärken, und dass die Länder, aus denen die Flüchtlinge zuströmten, vertraglich verpflichtet würden, sie zurückzunehmen. Donald Tusk forderte, dass die Balkanroute für immer geschlossen bleibe. Der ungarische Premier Victor Orban empfahl der Europäischen Union die volle Grenzkontrolle zurückzugewinnen und an der libyschen Küste ein großes Auffanglager für Flüchtlinge einzurichten. Andererseits erinnerte Dimitris Avramopoulos, der Europäische Kommissar für Migration daran, dass Solidarität und Würde in der Europäischen Union Grundwerte seien, die nicht à la carte zu haben seien. Dass alle, wenn sie über Immigrationsvermeidung sprechen, ständig die Wortverbindung "illegale Immigration" verwenden, scheint mir etwas anstößig zu sein, zumal nicht klar definiert wird, was legale von illegaler Migration oder Asylsuche unterscheidet. War die wilde und unkontrollierte Einwanderung des letzten Jahres, als die Kanzlerin im Alleingang die deutschen Grenzen öffnete, legal oder illegal? Wie wenige doch trauen sich zu, dies zu entscheiden!
24.09.2016  Turcicus praeses Recep Tayyip Erdogan et rebellionis, quae die XV mensis Iulii in Turcia facta est, et omnium ceterarum deformitatum unum virum solet condemnare, praedicatorem Fetullam Gülen. Quem cum diurnarii plurium gazettarum in America, ubi ex anno 1999 exulat, percontarentur, mutua accusatione rationem rebellionis a praeside Erdogan repetivit. Quem, ut suam potestatem muniret, multos annos seditionem praeparans atque occasionem aucupatum mense Iunio ad vim et arma descendisse. Praeterea Gülen, ut, quem ad modum res essent gestae, cognosceretur, commissionem internationalem institui iussit. Se sua sponte in Turciam reversurum esse, si decima tantum pars eorum, quae sibi crimini darentur, convinceretur. (Cf. ARD)
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160924a
Der türkische Präsident Recep Tayyip Erdogan beschuldigt gewöhnlich sowohl für den Putsch, der sich am 15. Juni in der Türkei ereignete, als auch für alle sonstigen Missstände den Prediger Fetullah Gülen. Als der aber den Journalisten mehrerer Zeitungen in Amerika, wo er seit 1999 im Exil lebt, ein Interview gab, drehte er den Spieß um und sah bei Präsident Erdogan die Verantwortung für den Putsch. Er habe, um seine Macht zu festigen, viele Jahre auf den Aufruhr hingearbeitet und nur eine günstige Gelegenheit abgewartet. Im Juni sei er dann zur Tat geschritten. Weiterhin empfahl Gülen die Einsetzung einer internationalen Kommission, die die Vorgänge untersuchen solle. Er werde freiwillig in die Türkei zurückkehren, wenn sich auch nur ein Zehntel der gegen ihn erhobenen Vorwürfe als zutreffend herausstellen sollte. (Vgl. ARD)
23.09.2016  Quod fidem ignistitii in Syria ruptam attinet, alii alios urgent. Veluti Bashar al-Assad, Syrius praeses, Americanos, quod de industria suas copias petentes armistitium violassent, accusabat. Nihilo minus Unitae Nationes, quae adiumenta in Syriam subministrare omiserant, denuo ad subsidia in urbes commeatu interclusas, neque tamen in Alepum, subvehendas paratae sunt et novum agmen autocarrorum praeparant. At operae et studia, quae circiter XX administri rerum externarum in extremo ambitu conventus plenarii Unitarum Nationum in armistitio redintegrando consumpserunt, nihil effecerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160923a
Was den Bruch des Waffenstillstandes in Syrien angeht, schiebt der eine dem anderen die Schuld zu. So beschuldigte der syrische Präsident Bashar al-Assad die Amerikaner, mit dem Angriff auf seine Truppen den Waffenstillstand absichtlich gebrochen zu haben. Nichtsdestotrotz planen die Vereinten Nationen, die nach Syrien unterbrochenen Hilfslieferungen in vom Nachschub abgeschnittene Städte, außer Aleppo, wieder aufzunehmen. Andererseits blieben die Bemühungen von ungefähr zwanzig Außenministern am Rande der Vollversammlung der Vereinten Nationen erfolglos.
22.09.2016  Adulescentulus vel puer sedecim annorum, qui mense Ianuario anni MMXV una cum parentibus er sorore ex Syria fugiens in Germaniam pervenerat et postremo Coloniae habitabat, homini Islamico Statui usu coniuncto interretialiter intimaverat se impetum tromocraticum velle perficere et percontabatur, quomodo globum displosivum sibi compararet. His de rebus certior factus, antequam necessaria elementa sibi providit et ad minutias facinoris descendit, heri a biocolytis specialibus arreptus ad iudicem comprehensorium deductus est. Consuetudines adulescentuli ex mense Iunio per tres tantum menses tam insolenter mutabantur (quod nunc "turboradicalizatio" appellatur), ut custodes publici cum ab cohibitatoribus et administratoribus eius habitationis tum ab attentis aut visitatoribus aut curatoribus meschitae, quae ad islamicam consociationem Ditib pertinet, pluries admonerentur. Qui denuo telephonum gestabile suspecti pervestigantes tunc quidem insidiosa indicia detexerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160922a
Ein junger Mann oder eher ein Junge von 16 Jahren, der im Januar 2015 zusammen mit seinen Eltern und seiner Schwester auf der Flucht nach Deutschland gekommen war und zulest in Köln wohnte, hatte einem mit dem Islamischen Staat verbundenen Mann im Internet anvertraut, er wolle einen trerroristischen Anschlag ausführen, und erkundigte sich, wie er sich einen Sprengkörper bauen könne. Darüber wurde er informiert, dann aber wurde er gestern, bevor er sich die nötigen Grundstoffe verschafft und die Einzelheiten der Tat geplant hatte, von Spezialkräften der Polizei verhaftet und dem Haftrichter vorgeführt. Sein Verhalten hatte sich seit Juni in nur drei Monaten so ungewöhnlich verändert (was jetzt "Turboradikalisierung" heißt), dass die Polizei sowohl von Mitbewohnern als Verwaltern seines Wohnheimes, als besonders von aufmerksamen entweder Besuchern oder Aufsehern einer Moschee, die dem Islamverband Ditib angehört, mehrfach Hinweise erhielt. Diese untersuchte erneut das Handy des Verdächtigen und entdeckte jetzt die verräterischen Indizien.
21.09.2016  Ignistitium per unam septimanam magna ex parte servatum a regimine Syrio renuntiatum est. Causa in eo posita sit, quod coalitio, quae ab Americanis ductatur, die Saturni per imprudentiam, ut dicitur, magnum numerum (non minus quam LX) Syriorum militum impetu aerio occiderat. Quamquam Americani se excusaverunt, Syri pro sua parte die Lunae agmen XXXI vehiculorum adiumentis onustorum, quod Unitae Nationes et Rubra Luna initiaverant, sunt aggressi et XVIII vehicula contuderunt et XII sodales Rubrae Lunae et nonnullos vecturarios occiderunt. Et Syri et Russi se innocentes esse, affirmant. Unitae autem Nationes interim suppeditationem adiumentorum intermiserunt. Ban Ki-Moon in conventu generali impetum in vehicula factum vehementer percensuit: in exedra plenaria adesse delegatos, quorum regimina facinora atrocia in Syrium populum ex industria expedirent, animis intenderent, pecuniis adiuvarent, perficerent. Etiam potentes fautores, qui tormenta belli saginarent, manus sanguine sceleratas habere.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160921a
Die syrische Regierung hat den Waffenstillstand, der eine Woche lang zum großen Teil eingehalten wurde, aufgekündigt. Der Grund dürfte darin liegen, dass die von den Amerikanern geführte Koalition am Samstag aus Versehen, wie es heißt, eine große Zahl syrischer Soldaten (nicht weniger als 60) in einem Luftangriff getötet hatte. Obwohl sich die Amerikaner entschuldigten, griffen die Syrer ihrerseits am Montag einen Kovoi von 31 mit Hilfsgütern beladenen Lastwagen an, den die Vereinten Nationen und der Rote Halbmond auf den Weg gebracht hatten, machten 18 Fahrzeuge unbrauchbar und töteten 12 Mitarbeiter des Roten Halbmondes und einige Fahrer. Sowohl Syrer als Russen beteuern ihre Unschuld. Aber die Vereinten Nationen haben die Hilfslieferungen vorerst ausgesetzt. Ban Ki-Moon hat den Angriff auf die Fahrzeuge in der Generalversammlung heftig kritisiert: Im Plenarsaal gebe es Abgeordnete, deren Regierungen Gräueltaten gegen das syrische Volk bewusst ermöglichten, planten, finanzierten, durchführten. Auch mächtige Gönner, die die Kriegsmaschine fütterten, hätten Blut an ihren Händen.
20.09.2016  Cancellaria magis magisque in Cassandram mutatur. Fieri potest, ut nemo ei verum dicenti acquiescat. Altera clades electoria brevi tempore post Megapolin et Pomeraniam Citeriorem Berolini a Democtratis Christianis accepta cancellariam Merkel si minus dedocuit, attamen coegit, ut verbaliter a specie portarum perfugis apertarum desisteret, vel testas istius speciei converreret. Se suam partem responsibilitatis recepturam esse dixit et cives, ut ab Unione Christianorum Democratarum discederent, etiam affluentia perfugarum commotos esse concessit: "Si possem," inquit, "tempus in longum retorquerem, ut res melius praepararem." Se in suis politicis persuasionibus perseveraturam esse, neque tamen illam sententiam ("Nos id expediemus!"), qua suum politicum iudicium enucleate sed etiam simplificate expressum esset, repetere malle. Qui eius declarationem audivit, ad existimationem adducitur, eam sequelarum quidem paenitere, in causis autem immutatis perstare.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160920a
Die Kanzlerin mutiert immer mehr zur Kassandra. Möglicherweise glaubt ihr keiner, obwohl sie die Wahrheit sagt. Die zweite Wahlschlappe, die die Christdemokraten kurz nach Mecklenburg-Vorpommern in Berlin erlitten haben, scheint die Kanzlerin Merkel wenn nicht eines Besseren belehrt, so doch gezwungen zu haben, verbal von der Idee der offenen Tür für Flüchtlinge Abstand zu nehmen, oder eher die Scherben dieser Idee zusammenzukehren. Sie sagte, sie wolle ihren Teil der Verantwortung übernehmen und gab zu, dass die Bürger auch aufgrund des Zustroms von Flüchtlingen sich von der christdemokratischen Union abwendeten. "Wenn ich könnte," sagte sie, "würde ich die Zeit weit zurückdrehen, um die Dinge besser zu gestalten." Sie werde ihren politischen Überzeugungen treu bleiben, würde aber dennoch diesen berüchtigten Satz ("Wir werden das schaffen!"), in dem ihr politischer Standpunkt auf den Punkt gebracht, aber auch simplifiziert werde, lieber nicht wiederholen wollen. Wer ihre Stellungnahme hört, bekommt den Eindruck, dass ihr die Folgen zwar leid tun, dass sie aber auf deren Ursachen unverändert beharrt.
19.09.2016  Berolini camera delegatorum electionibus heri exhibitis novatur. Democratae Sociales (21.6%) et Democratae Christiani (17.6%) graves iacturas perpessi tamen primum et secundum locum tenent, sed coalitionem gubernatoriam inire neque possunt neque volunt. Sequuntur Sinistri (15.6%), Prasini (15.2%), Alternativi (14.2%). Liberi Democratae 6.7% assequentes obicem limitaneam superaverunt et camerae delegatorum intererunt.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160919b
In Berlin wird nach den gestrigen Wahlen das Abgeordnetenhaus neu besetzt.. Die Sozialdemojraten (21,6%) und Christdemokraten (17,6%) haben trotz schwerer Verluste den ersten und zweiten Platz behauptet; eine Regierungskoalition können und wollen sie aber nicht bilden. Es folgen die Linke (15,6%), die Grünen (15,2%) und die Alternativen (14,2%). Die Freien Demokraten haben mit 6,7% die Sperrhürde übersprungen und werden dem Abgeordnetenhaus angehören.
19.09.2016  Manhatae, in una ex quattuor Neo-Eboraci tribubus, heri bomba displosa est. Altera bomba paulo post prope inventa non dirupta erat. Fortunatim nemo vitam misit, sed XXIX homines vulnerati, XXIV in valetudinarium deferebantur. Bombae sedulo atque ea mente, ut homines perirent, positae esse videntur, neque tamen a perpetratoribus internationalis gregis tromocratici. Responsabilitatem nemo adhuc in se recepit. Ideo, quo instinctu facinus perpetratum sit, ambiguosum est.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160919a
In Manhattan, einem der vier Stadtbezirke von New York, ist gestern eine Bombe explodiert. Eine zweite Bombe, die kurz darauf in der Nähe gefunden wurde, ist nicht explodiert. Zum Glück wurde niemand getötet, aber 29 Menschen wurden verwundet und 24 wurden ins Krankenhaus gebracht. Die Bomben scheinen absichtlich gelegt worden zu sein, und zwar um Menschen umzubringen; allerdings nicht von Tätern einer internationalen Terrorgruppe. Niemand hat bisher die Verantwortung übernommen. Insofern sind die Motive der Tat rätselhaft.
18.09.2016  Die Saturni in septem magnis urbibus Germaniae (imprimis Berolini, Monachi, Hamaburgi, Francofurti) multa milia indignatorum et iratorum civium in vias affluebant, ut transatlanticis foederibus commercialibus reclamitarent, quae his diebus ab Europaeis cum Foederatis Civitatibus Americae (TTIP) et Canadae (Ceta) disceptantur. Multi et varii angores enumerantur:
  • ne normae circumiectorum tutelae et cibariorum bonitatis degradentur;
  • ne auctis invectionibus coacta quoque desidia in Europa augeatur;
  • ne agricolae vi et impetu societatum multinationalium exprimantur.
Satis de his! Quibus protestationibus popularibus imprimis Segimarus Gabriel, administer oeconomicus, in discrimen veniet, qui haec satagit et, postquam Cetam paucis diebus ante collaudavit, die Lunae Lycopoli suae factionis sodales delenire intendit, ut sibi dent mandatum, ut Bruxellis Cetam annuat. Hac in re difficile est distinctu inter diffusas sollicitudines et politicam rationem, quam Iupiter non omnibus dedisse videtur, quibus Prometheus ignem et technicam rationem donaverat. (cf. Plat.Prot.320c)
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160918a
Am Samstag strömten in sieben großen Städten Deutschlands (besonders in Berlin, München, Hamburg und Frankfurt) viele tausend "Wutbürger" auf die Straße, um gegen die transatlantischen Handelsabkommen zu protestieren, die z.Zt. von den Europäern mit den USA (TTIP) und Kanada (Ceta) verhandelt werden. Viele verschiedene Ängste werden im einzelnen genannt:
  • dass die Standards des Umweltschutzes und der Nahrungsqualität herabgestuft würden;
  • dass durch verstärktes Outsourcing auch die Arbeitslosigkeit in Europa verstärkt werde
  • dass die Bauern durch den Druck der multinationalen Konzerne unter Druck gerieten.
Genug davon! Durch diese Proteste in der Bevölkerung wird besonders Wirtschaftsminister Sigmar Gabriel in Bedrängnis geraten, der sich damit herumschlagen muss und, nachdem er vor wenigen Tagen noch Ceta lobend hervorgehoben hatte, am Montag in Wolfsburg seine Parteigenossen dafür gewinnen will, ihm den Auftrag zu erteilen, Ceta in Brüssel abzunicken. In dieser Sache ist es schwierig, zwischen diffusen Ängsten und politischer Vernunft zu unterscheiden, die Zeus offenbar nicht allen gegeben hat, denen Prometheus Feuer und technische Vernunft verliehen hatte. (Vgl. Plat.Prot.320c)
17.09.2016  Postquam Britanni Europaeam Unionem relinquere decreverunt, heri rectores et gubernatores reliquarum XXVII civitatum primum ad conventum summi gradus Bratislaviam, in caput Slovaciae, se congregaverant. Quoniam Unio exitu Britanniae et difficultate perfugarum distribuendorum in grave periculum incidit, omnes, ut eius efficitatem et suam civilitatem demonstrarent et hominum mentes ad meliora compellerent, dabant operam Etiam quattuor civitates Visegradenses "solidaritatem quandam flexibilem" offerebant. Omnes denique erant pleni spei, omnes praeter Victorem Orban, qui unus operam conventus frustra consumptam esse arbitrabatur. Matthaeus Renzi pauxillulum quidem progressum agnovit.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160917a
Nach dem Brexit-Beschluss Großbritanniens waren gestern die Staatschefs der übrigen 27 Staaten zum ersten Mal zu einem Gipfeltreffen in der slowakischen Hauptstadt Bratislava zusammengekommen. Da die Union durch den Austritt Großbritanniens und die Probleme bei der Verteilung der Flüchtlinge in eine schwere Krise geraten ist, bemühten sich alle, deren Handlungsfähigkeit und ihre Bürgernähe zu beweisen und die Menschen optimistischer zu stimmen. Sogar die vier Visegrad-Staaten boten so eine Art "flexible Solidarität" an. Alle waren schließlich voller Hoffnung, alle außer Victor Orban, der als einziger glaubte, das Treffen habe die Mühe nicht gelohnt. Matteo Renzi erkannte zumindest einen winzigen Fortschritt.
16.09.2016  Budissae (Bautzen), in urbe Saxoniae, ex nonnullis diebus adulescentes ibi habitantes, qui maximam partem longe dextrorsus vergunt, et iuvenes asyli petentes alteri alteris vim afferunt. Nocte, quae nudius tertius praeteriit, in "Foro Frumentaria", quam "Plateam" assidui nominant, violentia nimis est aucta. Sunt, qui de anarchia loquantur, alii de rebus confusis et inordinatis. Circiter LXXX turbatores rabiosi et XX perfugae collidebantur. Primum probra et minas invicem intendebant, tum saxa et lagoenas sumpserunt, postremo manus conseruerunt. Immigrantes ad hospitium fugientes a custodibus publicis protegi debebant. Ut securitati publicae et saluti omnium praecaveretur, advenis nondum adultis aetate post solem occasum usus alcoholi vetitus et exitus praeclusus est. Custodes publici se ad finem virium extensos esse dicunt, politici communales res verbis extenuant atque aliis periculum permittunt. (cf. Tac. ann. 14, 17)
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160916a
In Bautzen, einer Stadt in Sachsen, gibt es seit einigen Tagen zwischen dort ansässigen und überwiegend rechtsgerichteten Jugendlichen und Asylbewerbern gewaltsame Auseinandersetzungen. In der vorletzten Nacht eskalierte die Gewalt auf dem "Kornmarkt", den die Einheimischen "Platte" nennen. Einige sprechen von Anarchie, andere von chaotischen Zuständen. Ungefähr 80 gewalttätige Rowdys gerieten mit 20 Flüchtlingen aneinander. Zunächst gingen Schimpfwörter und Drohungen hin und her, dann griff man zu Steinen und Flaschen, schließlich kam es zum Kampf. Die zu ihrer Unterkunft flüchtenden Einwanderer mussten von der Polizei geschützt werden. Aus Vorsorge für die öffentliche Sicherheit und aller Wohl wurde über die noch minderjährigen Ankömmlinge nach Sonnenuntergang ein Alkoholverbot und eine Ausgangssperre verhängt. Die Polizei sieht die Grenze ihrer Belastbarkeit erreicht, die kommunale Politik spielt die Sache verbal herunter und sieht die Verantwortlichkeit bei anderen. (vgl. Tac. ann. 14, 17)
15.09.2016  Praeses Commissionis Europaeae Unionis solet quotannis orationem ad Europaeum Parlamentum habere, qua suo ardore animos delegatorum pro Europa incendat. Hoc anno Ioannes Claudius Juncker intrinsecus ipse exstinctus ignem nullum excitare vel potuit vel voluit. Quae esset causa, Juncker ipse dixit: Etiamsi substantia Europae periculo non esset obiecta, partes quasdam Europae crisibus fundamentalibus percuti. Si res ita se habet, non unus et omnimedens impetus subest, qui iuvare possit, sed, si quicquam, multae et variae et efficaces et coacte circumscriptae impulsiones. In quibus praeses singulatim elaborabat. Quas ut paucis absolvam:
  • Europae dixit communem suae potestatis exercitum esse conficiendum, qui Natonem sublevaret.
  • Ad negotia externa administranda Europaeis commune munus administri rerum externarum instituendum esse.
  • Pecunias, quae in communi impetu oeconomico conciendo atque in coacta desidia repugnanda consumerentur, duplicandas esse.
  • Maiorem numerum custodum limitaneorum Bulgariae a communitate esse praebendum.
  • Nationibus imprimis in Africa egentibus maiores pecunias suppeditandas esse, ut inhabitantibus causa demigrandi demeretur.
  • Et qua denique de re Europaei maxime gaudeant: usque ad annum MMXX in omnibus magnis Europae urbibus connexiones interretiales sine filis paratas omnibus hominibus gratuito expediendas esse, usque ad annum MMXXV tota Europa.
Nigellus Farage, ille Brexitarius, Juncker dixit naufragium facturum esse, quod nihil didicisset atque etiamnum plus Europae postularet; rectius dixisset, quod Europaei consociatim alia paciscerentur, singulatim alia ad effectum perducerent. Ubi pacta non servantur, communitas non oritur.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160915a
Der Präsident der EU-Kommission hält regelmäßig jedes Jahr eine Rede vor dem Europäischen Parlament, um mit seiner Begeisterung die Abgeordneten für Europa zu begeistern. In diesem Jahr konnte oder wollte Jean Claude Juncker, innerlich selbst erloschen, keine Begeisterung wecken. Den Grund nannte er selbst: Auch wenn der Bestand Europas nicht gefährdet sei, so befänden sich Teile in einer fundmentalen Krise. In diesem Fall gibt es nicht den einen, alles richtenden Schwung, der helfen könnte, sondern, wenn überhaupt etwas, viele verschiedene, wirksame und scharf abgegrenzte Impulse. An ihnen arbeitete der Präsident sich im einzelnen ab. Um es kurz zu machen:
  • Europa, sagte er, müsse eine gemeinsame und eigenständige Armee aufstellen, die die Nato ergänze.
  • Für die Wahrnehmung der Außenpolitik müssten die Europäer das gemeinsame Amt eines Außenministers schaffen.
  • Die Gelder, die für die Ankurbelung der Wirtschaft und Bekämpfung der Arbeitslosigkeit verwendet würden, müssten verdoppelt werden.
  • Bulgarien müsse von der Gemeinschaft eine größere Zahl von Grenzschützern zur Verfügung gestellt werden.
  • Den Entwicklungsländern besonders in Afrika müsse mehr Geld zugewiesen werden, um die Einwohner von der Auswanderung abzuhalten.
  • Und schließlich, was die Europäer am meisten freuen dürfte: Bis 2020 sollte den Menschen in allen europäischen Großstädten kostenloses WLAN verfügbar sein, bis 2025 in ganz Europa.
Nigel Farage, jener berüchtigte Befürworter des Brexits, meinte, Juncker werde scheitern, weil er nichts gelernt habe und immer noch mehr Europa fordere. Richtiger hätte er gesat, weil die Europäer das eine gemeinsam beschließen und für sich etwas anderes umsetzen. Wo Verträge nicht eingehalten werden, kann keine Gemeinschaft entstehen.
14.09.2016  In Slesvico-Holsatia heri tres Syri, qui superiore anno (2015) mense Novembri syngraphis falsificatis itinere Balcanico in Germaniam immigraverant, a biocolytis specialibus arrepti sunt. Iussu Islamici Status in Europam venisse suspiciuntur, ut aut insidias praemeditatas perficerent aut cellam dormitoriam conderent, quae signo dato actiones quasdam susciperet. Duo minimi nati sunt XVII et XVIII annorum, maximus XXVI annorum. Septendecimgenarium, Mahir al-H., Raqqae usu armorum et materiae displosivae breviter instructum esse cognitum est. Qui tres ab eodem officiario Islamici Status conducti et pecunia, sophoniis syngraphisque instruci atque ab isdem inclusatoribus subintroducti esse dicuntur, qui etiam Parisiacis insidiatoribus necessaria providerant.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160914a
In Schleswig-Holstein wurden gestern drei Syrer, die im vorigen Jahr (2015) im November mit gefälschten Pässen über die Balkanroute nach Deutschland eingewandert waren, von Spezialkräften der Polizei verhaftet. Es besteht der Verdacht, dass sie im Auftrag des IS nach Europa gekommen sind, um entweder vorgeplante Attentate auszuführen oder eine Schläferzelle zu bilden, die auf ein Zeichen hin aktiv würde. Die zwei jüngsten sind 17 und 18 Jahre alt, der älteste 26. Vom siebzehnjährige Mahir al-H. ist bekannt, dass er in Raqqa kurz im Gebrauch von Waffen und Sprengstoff ausgebildet wurde. Diese drei sollen von demselben IS-Offizier angeworben und mit Geld, Smartphones und Pässen ausgestattet und von denselben Schleppern eingeschleust worden sein, die auch die Pariser Attentäter mit dem Nötigen versorgt hatten.
13.09.2016  Die Lunae post solis occasum debebat in Syria armistitium, quod Ioannes Kerry et Sergius Lavrov pacti sunt, in usum venire. Syriacis copiis ab ictibus aeriis in regiones, quas rebelles obtinent, est desistendum. Organisationibus auxiliaribus aditus in urbes bombis devastatas et egentes, praecipue Alepum, praebendus. Incertum est, an rebelles, qui multimodis secum dissentiant, omnes condiciones impleturi sint. Nonnulli de insidiis militaribus loquuntur. Ioannes Kerry, ne haec occasio ultima sit pacis in Syria unita faciendae monet. Praeses Bashar al-Assad armistitium verbis quidem amplectitur, sed ut omnes a rebellibus occupatae regiones recuperentur, perseverat. Primi nuntii de indutiis conservandis sunt ambigui et levem modo auram spei excitant.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160913a
Am Montag sollte in Syrien nach Sonnenuntergang der Waffenstillstand, den John Kerry und Sergej Lawrow ausgehandelt haben, in Kraft treten. Das syrische Heer muss seine Luftangriffe auf Gebiete der Rebellen einstellen, Hilfsorganisationen Zugang zu zerbombten und notleidenden Städten, besonders Aleppo, gewährt werden. Es ist unsicher, ob die Rebellen, die vielfach untereinander uneins sind, alle Bedingungen erfüllen werden. Einige sprechen von einer Kriegslist. John Kerry warnt, dass dies die letzte Chance sei, in einem vereinten Syrien Frieden zu schaffen. Präsident Bashar al-Assad begrüßt den Waffenstand zwar verbal, besteht aber darauf, alle von den Rebellen besetzten Gebiete zurückzugewinnen. Die ersten Meldungen über die Einhaltung der Waffenruhe sind nicht eindeutig, und wecken nur einen schwachen Hoffnungsschimmer.
12.09.2016  Praefecti factionum coalitu coniunctarum, postquam duas horas Berolini collocuti discesserunt, in nuntiis televisificis "horarium agendorum" elaboravisse dicebantur. Qui hac notatione mediali ad aliquantulum spei adducebatur, celeriter destituebatur, cum amplius comperisset, de controversiis, quae ad immigrationem pertinerent, nihil omnino deliberatum esse. Disceptatio istarum qaestionum, in quibus causa discidii duarum christianarum factionum est, in mensem Octobrem dilata est. Utinam ne in Kalendas Graecas!
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160912a
Nachdem die Vorsitzenden der Koalitionsparteien zwei Stunden in Berlin verhandelt hatten, hieß es in den Fernsehnachrichten, sie hätten einen "Fahrplan" erarbeitet. Wer durch diese Notiz etwas Hoffnung schöpfte, wurde schnell enttäuscht, als er weiter erfuhr, dass die Streitpunkte in der Flüchtlingspolitik überhaupt nicht zur Sprache gekommen waren. Die Erörterung dieser Fragen, auf denen der Streit der christlichen Parteien beruht, ist auf den Oktober verschoben worden. Hoffentlich nicht auf den Sankt-Nimmerleins-Tag!
11.09.2016  Praesidium Christianae Socialis Unionis uno consensu ea placita composuit, quae factionarii Unionis insequente anno in certaminibus comitialibus exhibendis defendi volunt. Horatius Seehofer, praefectus factionis, consessu finito diurnarios certiores fecit, antequam die Solis Berolinum, ut cum sociis foederatis his de rebus agat, se confert. Concordiam cum coalitionariis et cum factione Democratarum Christianorum sororia dixit se velle affectare, neque tamen quanticumque. Sed cancellaria vix parata erit ad numerum clausum defugarum recipiendorum determinandum. Sigimerus Gabriel vix paratus erit ad duplicem civitatem tollendam. Num zonas transitorias instituendas, burcam vetandam esse consentient? Cui culturae ductrici, quae dicitur, locum constitutionalem attribuendum esse placebit? Discordiae satis provisum.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160911a
Der Vorstand der CSU hat einstimmig die Grundsätze verabschiedet, von denen die Parteibosse wünschen, dass sie im Wahlkampf des nächsten Jahres vertreten werden. Der Parteichef Horst Seehofer informierte nach dem Ende der Sitzung die Presse, bevor er am Sonntag nach Berlin reist, um mit den Koalitionspartnern darüber zu verhandeln. Er strebe, sagte er, Einigkeit mit seinen Koalitionären und der christdemokratischen Schwesterpartei an, aber nicht um jeden Preis. Die Kanzlerin aber wird kaum bereit sein, eine Höchstgrenze für Flüchtlinge festzulegen. Sigmar Gabriel wird kaum bereit sein, die doppelte Staatsbürgerschaft aufzuheben. Wird man etwa der Einrichtung von Transitzonen, einem Burkaverbot zustimmen? Wer wird dafür sein, der sogenannten "Leitkultur" Verfassungsrang einzuräumen? Für Streit ist hinreichend gesorgt.
10.09.2016  Administri rerum externarum Foederatarum Civitatum et Russiae, ut in quibusdam Syriae regionibus, quas rebelles obtinerent, post solem diei Lunae occasum ab armis recederetur, inter se convenisse annuntiaverunt. Et rebelles et Syrium regimen se cessationem armorum respecturos esse indicaverunt. Praeterea duae potestates praepotentes septem diebus post commune centrum instituendum esse decreverunt, cuius esset moderatos rebelles a superbis distinguere, ictus aerios inter se coniungere, Islamicum Statum et Frontem al-Nusra debellare. Hoc mirum, ni Syriam gentem pacare maioris sit molis, ni haec pactio sit delusio oculorum.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160910b
Die Außenminister der USA und Russlands haben sich, wie sie bekannt geben, darauf verständigt, dass in bestimmte Gebieten, die die Rebellen halten, ab Sonnenuntergang am Montag die Waffen schweigen. Sowohl die Rebellen als auch die syrische Regierung hätten zugesagt, sich an die Einstellung der Waffengewalt zu halten. Außerdem haben die beiden Großmächte beschlossen, sieben Tage später ein gemeinsames Zentrum einzurichten, dessen Aufgabe es sei, die gemäßigten Rebellen von den radikalen zu unterscheiden, die Luftschläge miteinander zu koordinieren und den islamischen Staat und die Al Nusra Front niederzuringen. Es würde mich nicht wundern, wenn es einer größeren Mühe bedürfte, das syrische Volk zu befrieden und diese Vereinbarung mehr als Augenwischerei wäre.
10.09.2016  Quamquam communitas internationalis iam mense Martio Coreae Septentrionali gravissimas adhuc sanctiones imposuit, Kim Jong-un suam quintam bombam nuclearem in summa, secundam hoc anno et adhuc gravissimam, heri expertus est. Pleraeque civitates, imprimis Iaponia, sed etiam Russi et Sinenes istud temptamen condemnaverunt. Consilium securitatis Nationum Unitarum Iaponis rogantibus conveniet, neque tamen ab eodem vias et rationes inventum iri, quibus repugnantes Coreani Septentrionales ad sanitatem revocari possint, magna spes est. Imprimis Sinenses, qui timeant, ne re publica Coreana implosa ad suum finem borealem ineluctabile potestatis inanimentum exsistat, lenius in Coreanos animadvertendum esse arbitrantur.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160910a
Obwohl die internationale Gemeinschaft über Nordkorea schon im März die schwersten Sanktionen verhängt hat, hat Kim Jong-un gestern seine fünfte Atombombe insgesamt, die zweite in diesem Jahr und zwar die schwerste bisher, getestet. Die meisten Staaten, besonders Japan, aber auch Russland und China, haben diesen Test verurteilt. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen wird auf Antrag Japans zusammentreten, doch besteht keine große Hoffnung, dass er Mittel und Wege findet, die widerborstigen Nordkoreaner zur Vernunft zu bringen. Insbesondere China glaubt, man müsse weniger hart gegen Korea vorgehen, weil es fürchtet, im Falle eines Zusammenbruchs der Republik Korea würde an seiner Nordgrenze ein unkontrollierbares Machtvakuum entstehen.
09.09.2016  Postquam spes Republicanorum reliqua, Donaldus Trump, Vladimirum Putin meliorem ducem esse Baraco Obama iudicavit, Baracus rursus Donaldum insanum et male doctum denotavit. Nos quoque puerulos similia fecisse memini. Quo plures voces Donaldus iaceret, Baracus addidit, eo clarius collucescere eum ad praesidatum administrandum non idoneum esse. Ceterum est tertius et Libertariae Factionis candidatus, Gary Johnson nomine, pristinus Novi Mexici gubernator, qui diurnarium interrogantem, quomodo praeses factus Alepum pacaret, sine ullo ioco, quidnam esset Alepum, contra interrogavit. Num etiam hic est male doctus?
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160909a
Nachdem Donald Trump, der einzige Hoffnungsträger der Republikaner, das Urteil abgab, Wladimir Putin sei ein besserer Führer als Barack Obama, bezeichnete umgekehrt Barack Donald als verrückt und uninformiert. Ich erinnere mich, dass auch wir als Kinder Ähnliches machten. Barack fügte hinzu, dass von Donald, je mehr Worte er äußere, um so klarer werde, dass er für das Präsidentenamt ungeeignet sei. Übrigens gibt es noch einen dritten Kandidaten, nämlich der Libertären Partei, namens Gary Johnson, den früheren Gouverneur von Neu-Mexiko, der einem Journalisten auf die Frage, wie er als Präsident in Aleppo Frieden stiften wolle, allen Ernstes mit der Gegenfrage antwortete, was denn Aleppo sei. Ist etwa auch der schlecht unterrichtet?
08.09.2016  Cancellaria Merkel, cui clades electoria a Democratis Christianis praeterito die Solis in Megapoli et Pomerania Citeriore accepta saepius crimini datur, heri in foederali legatorum concilio, ut suas rationes politicas defenderet, orationem habuit pugnacem. Illam sententiam, qua Germaniam difficultates migrationis expedituram esse dixerat, heri quidem non repetivit, sed compellavit et omnia problemata et omnia, quae hoc praeterito anno iam in melius essent refectae. Ut animos civium a timore, ne Germania a se ipsa abalienaretur, quo timore permoti plerique Alternativam pro Germania elegerant, abduceret, Germaniam et omnia, quae in sinu gestaremus, sirempse mansura augurata est. Alternativam pro Germania non modo suas partes, sed omnium partes provocare. Monuit, ne delegati se facem et tubam dextrorum praeberent, neve suas loquelas excrudescere sinerent, quod nemini prodesset nisi iis, qui omnia simpliciora reddentes electoribus falsas opiniones instillarent. - Finge cancellariae contigisse, ut id omnibus delegatis persuaderet! Nonne vides tamen unum esse hominem Bavaricum, qui se solum rem restiturum esse portendat atque iter Mercelianum in contrarium flectendum esse cogitare non desinat?
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160908a
Kanzlerin Merkel, der vielfach die Wahlschlappe der CDU am Sonntag in Mecklenburg-Vorpommern angelastet wird, hielt gestern im Bundestag eine kämpferische Rede. Jenen berüchtigten Satz, in dem sie gesagt hatte, Deutschland werde dies schaffen, wiederholte sie zwar nicht, zählte aber alle Problemfelder auf und alles, was in diesem letzten Jahr verbessert worden sei. Um die Furcht der Bürger zu zerstreuen, dass Deutschland sich selbst entfremdet werde, die für die meisten der Grund war, die AfD zu wählen, äußerte sie die Erwartung, dass Deutschland und alles, was uns lieb und wert ist, sich selbst gleich bleiben werde. Die AfD sei nicht nur für ihre, sondern für alle Parteien eine Herausforderung. Sie warnte die Delegierten, sich zum Sprachrohr der Rechten zu machen und ihre Sprache nicht eskalieren zu lassen. Dies würde nur denen nützen, die alles vereinfachten und so die Wähler kirre machten. - Angenommen der Kanzlerin wäre es gelungen, alle Abgeordneten zu überzeugen: Siehst Du da nicht einen Bayer, der in Aussicht stellt, den Staat zu retten, und sich nicht von der Idee abbringen lässt, Merkels Reise müsse in die entgegengesetzte Richtung gehen?
07.09.2016  Mars semper victimas flagitat: Turcicae copiae in Syria primas victimas deplorant. Septimana praeterita, cum Curdos trans Euphraten repellere conarentur, unum ex suis militibus amiserant. Nunc, dum una cum rebellibus Liberae Syriacae Militiae (FSA) in Septentrionali Syria contra militantes Islamici, qui dicitur, Status proeliantur, duobus phractocinetis missilibus petitis insuper duo milites occisi et quinque vulnerati sunt. Etiam e grege rebellium duo bellatores ceciderunt. Maior victimarum numerus inhabitantibus Alepi deplorandus est, in quam urbem regimen Syriacum denuo dolia chlorovoma deiecisse arguitur.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160907a
Der Krieg fordert stets Opfer: Die türkische Armee beklagt in Syrien ihre ersten Opfer. In der vergangenen Woche hatte sie, als sie die Kurden über den Euphrat zurückzudrängen versuchte, einen ihrer Soldaten verloren. Während sie jetzt zusammen mit den Rebellen der Freien Syrischen Armee (FSA) in Nordsyrien gegen die Kämpfer des sogenannten Islamischen Staates vorgeht, wurden bei einem Raketenangriff auf zwei Panzer zwei Soldaten getötet und fünf verwundet. Auch aus den Reihen der Rebellen sind zwei gefallen. Eine größere Opferzahl müssen die Bewohner der Stadt Aleppo beklagen, auf die die syrische Regierung erneut Chlorgas-Fassbomben abgeworfen haben soll.
06.09.2016  Cum electionibus in Megapoli et Pomerania Citeriore perfectis factio Democratarum Christianorum paulatim e rigore vehementis animorum perturbationis reviviscat et Socialis Democratica Factio iacturas passa „triumphum“ clamet, Alternativa pro Germania secundum locum adepta fiducia sui luxuriatur. Se iamiam locum politicae factionis popularis obtinere credunt, se iamiam cancellariam Merkel magistratu depulisse cogitatione sibi fingunt. Sed, ut est in proverbio, ruinam praecedit superbia: in bello nondum vicit, qui e regionali pugna superior discesserit!
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160906a
Während nach den Wahlen in Mecklenburg-Vorpommern die christdemokratische Partei allmählich wieder aus ihrer Schockstarre erwacht und die sozialdemokratische Partei ihre Verluste als Sieg feiert, strotzt die Alternative für Deutschland nach ihrem zweiten Platz vor Selbstvertrauen. Schon glaubt man den Status einer Volkspartei erzielt, schon bildet man sich ein, die Kanzlerin Merkel aus dem Amt gejagt zu haben. Doch kommt, wie es im Sprichwort heißt, Hochmut vor dem Fall: Wer in einer regionalen Schlacht gesiegt hat, hat den Krieg noch nicht gewonnen!
05.09.2016  Dum cancellaria Angela Merkel in Sinis versans summum conventum G20 - civitatum participat, eius factio Democratarum Christianorum (CDU) in Megapoli et Pomerania Citeriore, ubi heri delegati consilii foederalis eligebantur, in tertium locum praecipitavit (19.0%). Maximum numerum suffragiorum Sociales Democratae (SPD) reportaverunt (30.6%), sed felicissimum exitum habuit Alternativa pro Germania (AfD), quae primo accessu ad 20.8 % properans secundum locum tenet. Quamquam ista factio dextrorsus vergere et xenophobica et antiislamica esse reprehenditur, multorum animos ad suam causam perducere potuit. Sinistri 13.2% adepti locum quartum tenent. Prasini, Dextri (NPD), Liberales (FDP) a meta quinque centesimarum aberrantes parlamento deerunt. 61.6% civium suffragatum ierant. Omnes numeri hic excerpti praecursorii sunt. Cancellaria Merkel hodie, quod insolitum est, quae sibi videantur, e Sinis denuntiabit.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160905a
Während die Kanzlerin Angela Merkel in China beim G20-Gipfel weilt, stürzte ihre christdemokratische Partei (CDU) in Vorpommern, wo gestern der Landtag gewählt wurde, auf den dritten Platz ab (19%). Die meisten Stimmen (30,6%) gewannen die Sozialdemokraten (SPD). Den größten Erfolg aber hatte die Alternative für Deutschland (AfD), die auf Anhieb 20,8% erzielte und den zweiten Platz einnimmt. Obwohl diese Partei als rechtslastig, fremdenfeindlich und anttislamisch kritisiert wird, konnte sie viele für ihre Sache gewinnen. Die Linke landete mit 13,2% auf dem vierten Platz. Die Grünen, Rechten (NPD) und Liberalen (FDP) verfehlten die 5%-Grenze und kommen nicht in den Landtag. Die Wahlbeteiligung hatte bei 61,6% gelegen. Alle hier angegebenen Zahlen sind vorläufig. Die Kanzlerin Merkel wird heute, was ungewöhnlich ist, aus China eine Stellungnahme abgeben.
04.09.2016  Et Foederatae Septentrionalis Americae civitates et Res Publica Popularis Sinarum foederi de calefactione globali minuenda anno praeterito (2015) auctoritate Nationum Unitarum Parisiis facto accesserunt. Praesides Obama et Xi Jinping per occasionem conventus XX civitatum (G20) hodie et cras Hanchei (Hangzhou) exhibiti pactum Parisiense Ban gi-mun, secretario generali, praesente sua auctoritate confirmaverunt. Praeterea Baracus Obama collegam Sinensem hortatus esse dicitur, ut, quod petitiones Sinarum in Mari Meridisinensi attineret, modum adhiberet atque ius internationale respiceret.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160904b
Sowohl die USA als auch die chinesische Volksrepublik sind dem Vertrag zur Begrenzung der globalen Erderwärmung, der im letzten Jahr (2015) auf Initiative der Vereinten Nationen in Paris vereinbart worden war, beigetreten. Die Präsidenten Obama und Xi Jinping ratifizierten in Anwesenheit des Generalsekretärs Ban ki-moon die Vereinbarung am Rande des G20-Treffens, das heute und morgen in Hangzhou (Hancheum) stattfindet. Außerdem soll Barack Obama seinen chinesischen Amtskollegen aufgefordert haben, bei seinen Ansprüchen im Südchinesischen Meer maßvoller zu sein und das internationale Recht zu respektieren.
04.09.2016  Turcia circiter XX phractocineta ad cetera in Syriam Septentrionalem misit, ut militantes Liberarum Syriarum Copiarum (FSA) sublevarent et loca a bellatoribus Islamici Status, qui dicitur, obtenta aggrederentur. Phractocineta a ballistoriis adiuvabantur. Procul telorum coniectus audiebantur, flammarum tractus et nubes fumosae videbantur, inhabitantes fugitivi per regionem errantes animadvertebantur. Ad lucem decem vicos Islamistis demptos esse nuntiabatur.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160904a
Die Türkei hat etwas 20 Panzer zusätzlich nach Nordsyrien geschickt, um die Kämpfer der Freien Syrischen Armee (FSA) zu unterstützen und Stellungen des sogenannten Islamischen Staates anzugreifen. Die Panzer wurden von Artillerie unterstützt. Aus der Ferne hörte man das Fallen von Schüssen, sah man das Leuchten des Feuers und Rauchschwaden, bemerkte man Einwohner die auf der Flucht durch die Gegend irrten. Gegen Morgen wurde gemeldet, dass man den Islamisten zehn Dörfer abgenommen habe.
03.09.2016  Germanicus foederalis conventus delegatorum haud ita pridem eversionem Armeniorum a Turcis tempore primi belli mundani perfectam, genocidium fuisse decreverat. Heri mane interretialiter nuntiabatur regimen Germaniae ab hoc decreto discessurum esse. Haud multo post Stephanus Seibert, relator et interpres regiminis, deliquans evolvit id decretum de regiminis sententia iure quidem non esse sancitum neque tamen dici posse regimen ab eo discessurum. Num ista argutula distinctio arcessita et attracta est, ut Turcicus praeses piacularetur et Germanis suam veniam impertiret? Sunt, qui dicant cancellariam istam distinctionem suscipientem inter ova disposita saltare, sunt autem quoque, qui eam ovum Columbi invenisse dicant.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160903a
Vor nicht langer Zeit hatte der Deutsche Bundestag eine Resolution verabschiedet, dass die von den Türken im ersten Weltkrieg betriebene Vertreibung der Armenier Völkermord gewesen sei. Gestern wurde früh am Morgen im Internet gemeldet, die deutsche Regierung werde sich von diesem Beschluss distanzieren. Nicht viel später stellte der Regierungssprecher Steffen Seibert klar, diese Resolution sei nach Auffassung der Regierung zwar gesetzlich nicht bindend, dennoch könne man nicht sagen, dass sich die Regierung von ihr distanziere. Ist diese spitzfindige Unterscheidung an den Haaren herbeigezogen ist, um den tütkischen Präsidenten gnädig zu stimmen und seine Gunst zu gewinnen? Manche sagen, die Kanzlerin vollführe wenn sie sich diese Differenzierung aneigne, einen Eiertanz, andere sagen, sie habe das Ei des Kolumbus gefunden.
02.09.2016  In Florida rucheta inanis, quae a societate aerospatialis SpaceX aedificata praeparabatur, ut die Saturni satellitem informaticum in spatium cosmicum proveheret, in cosmodromo Canaverali primum pila ignita, tum picea caligine amicta displosa est. Etiam satelles deletus est, qui in Israelia pro societate, cui nomen est Prosopobiblion, compositus erat. Calamitas, quae non est prima, qua societas SpaceX affecta est, accicit, dum receptacula liquore propulsorio implentur. Homines detrimentum non ceperunt.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160902a
In Florida ist auf dem Weltraumbahnhof Cap Canaveral eine von der Raumfahrtgesellschaft SpaceX erbaute unbemannte Rakete, die am Samstag einen Kommunikationssatelliten in den Weltraum befördern sollte, zuerst in einen Feuerball, dann in eine pechschwarze Wolke gehüllt explodiert. Auch der Satellit, der in Israel für Facebook gebaut worden war, wurde zerstört. Das Unglück, das nicht das erste war, von dem die Firma SpaceX betroffen wurde, ereignete sich, während die Tanks mit Treibstoff befüllt wurden. Menschen kamen nicht zu Schaden
01.09.2016  Senatus Brasilianus Dilmam Rousseff, quae sub muneribus neglectis ex mense Maio ad tempus praesidentatu mota erat, definitive destituendam esse decrevit. Ei succedet Michael Temer, qui antea cum ea consociatus occasionem rapiens, ut ei munus abrogaretur, dederat operam. Ad legitimas electiones eius nomen numquam acceptum esset. Dilma Rousseff de factiosa conversione rerum loquens se ad summum iudicium provocaturam esse annuntiavit.
www.gottwein.de/linea/lc201609.php#la20160901a
In Brasilien hat der Senat beschlossen, dass Dilma Rousseff, die unter dem Vorwurf, ihren dienstlichen Verpflichtungen nicht nachgekommen zu sein, seit Monat Mai bisher vom Präsidentenamt suspendiert war, endgültig abgesetzt wird. Ihr Nachfolger wird Michael Temer, der zunächst mit ihr verbündet war, dann aber die Gelegenheit beim Schopf ergriffen und ihre Absetzung betrieben hatte. Zu einer regulären Kandidatur wäre er niemals zugelassen worden. Dilma Rousseff sprach von einem Staatsstreich und kündigte Berufung an das höchste Gericht an.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:

29 Funde
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /lc201609.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39